perpessi sunt et etiamnum, quatenus huic malo opportunis remediis obviam iri non deberet, tam civitatis, quam ipsius etiam castri ruina metuenda sit Publica Regni constitutione cavendum, ut electio deputatorum ad iudicia Tribunalis Regni absque partium studiis et affectibus neque in favorem vel odium alicuius remotis factiosis expediatur, idque sub certa poena, de qua convictus coram Palatino loci in termino peremptorio respondebit; is vero, qui pluralitate suffragiorum electus fuerit, cum literis authenticis ad tribunal ut ablegetur. Bona nullo iure recepta ut in iudiciis Tribunalis Regni iudicentur. Subditos et servos conductos profugos nemo tam equestris vel civiiis vel etiam plebei ordinis detineat, ubi vero eo nomine aliquis requisitus fuerit, absque mora sub poena certa profugum extradat; secus qui fecent, iegitime conveniatur. Pro G. D. Fabiano Klinski intercedendum, ut causa ipsius in comitiis decidatur. Cum etiam nonnulli, inter quos quidam Ioannes Plumhoff, sub praetextu officii instigatoris Regii quamplurimis citationibus magistratus in civitatibus privatosque nonnullos viros probos quibuscumque de causis, quae mere iurisdictioni civili subsunt, ad quas etiam pertinet causa usurarum et his similes, ad Tribunal Regium evocet, aliaeque quamplurimae molestiae inter reliquas Civitati Gedanensi exbibentur, instabunt sedulo D. nuntii, ut 1) huiusmodi gravamen abrogetur, neve tanta licentia magistratus aliosque privatos homines praeter fas et aequum molestandi de caetero concedatur. Causam insulanorum ratione novi census et executionis molestiam, qua se summopere gravari queruntur, D. nuntii sibi habebunt commendatam; dum enim universae Rpcae intersit insulas utrasque intra alveos contineri, quod sine magno labore impensisque perfici non potest, idcirco aequum esse status et ordines iudicant, ut S. R. Mtas quoad censum aequissima moderatione uti ac providere benignissime dignetur, ne ratione bonorum haereditatorium et privilegiatorum 2) suorum ad cuiuscunque molestationem curiam Regiam frequentare habeant necesse. Cum igitur praesentes D. Consiliarii et nuntii ex his terris abolitionem supradictorum gravaminum suo loco et tempore pro fide et industria sua urserint, ac quod Deus O. M. favet 3), impetraverint, quantum per privilegia et antiquam consuetudinem, quam salvam et integram servari cupimus, fieri poterit, non deerunt Rpcae in praesentibus necessitatibus, sed se iis accomodabunt rationibus, quae ex bono commodoque tam totius Regni, quam huius provinciae nostrae esse existima- 1) W RP. ne. 2) Acta internuntiorum: privilegiorum. 3) Recesse: faxit.