gratias pro vere paterna vigilantia et solicitudine in propulsandis iis, quae Regno huic periculum et ferme ruinam minari videntur. Nec minus gratulabuntur S. R. Mti de ea felicitate, qua frui aeternus Deus contra quosvis, qui hostilia attentare hactenus praesumpserunt, hucusque benignissime largitus est, eundem aeternum omnipotentem Deum ardentibus votis rogantes, ut et in posterum largiri id ipsum dignetur. Deinde, cum non modo ab ipso initio felicissimi adventus S. R. Mtis in terras Prussiae, sed multo magis, postquam Regio diademate feliciter insignita fuisset, muitis subsequenter institutis et celebratis comitiis Regni, quae sit ratio iurium, privilegiorium, libertatum et consuetudinum terrarum Prussiae, quibus uitra centum annorum spatium maiores nostri usi sunt atque postmodum ferme singulis annis nova incommoda et difficultates contra eadem irrepserunt, submisse aliquot scriptis oblatis S. R. Mti Domino nostro clementissimo status et ordines ostenderint et quidem aliquoties de abrogandis huiusmodi gravarninibus spes ipsis facta sit, verum hactenus nihil re ipsa consecutum: D. Consiliarii cum nuntiis inprimis ea, qua par est, observantia S. R. Mti in memoriam ea omnia revocabunt, ex locoque suo quisquam sedulo urgebunt et instabunt, ut tandem aequissimis postulatis nostris S. R. Mtas benignissime rationem habere ac quae contra privilegia et libertates nostras quoquo modo difficultates irrepserunt et de quibus hucusque aliquot comitiis peractis questi sunt, tollere et abrogare clementissime velit. Quod si hoc factum (uti confidimus) experiemur, omnino Mtem R. confirmabunt, multo nos ad praestanda fidelissima subiectionis obsequia fore alacriores, nec quicquam, quod ad tuendam dignitatem S. R. Mtis commodumque Rpcae spectabit, tam praesenti tempore, quam in futuro in se desiderari passuros. Haec autem erunt, quae proponent R. Mti et quae apud Ipsius Mtem ac ordines Regni diligentissime urgebunt, quae proxime superiore conventu ordines urgenda quoque nuntiis commiserant, verum quod effectum tunc non sint sortita, nunc denuo a D. Consiliariis et nuntiis reassumentur. Imprimis vero, cum causae notabiles terras Prussiae . concernentes nonnisi cum Consiliariis terrarum Prussiae a S. R. Mte ex praescripto et verbis privilegii terminari et definiri debeant, humillimis precibus rogabunt, ut ipsamet R. Mtas, visis nostris privilegiis satis disertis et perspicuis verbis conscriptis, pro sua clementia et authoritate Regia penes ea has terras benignissime conservare, at quae contra ea paucis abhinc annis introducta sunt incommoda, abrogare clementissime dignetur. Quae praeterea sint et qualia, quae humillime nobis concedi petamus, ea sunt: Primum, quod bona, possesiones et tenutae tam spiritualis, quam saecularis conditionis, hominibus non veris terrarum Prussiae indigenis, Dyaryusz sejmu warsz. r. 1597. 24