mentem quidem R. Mtis atque ordinum perspectam habent, negotii tamen huius promovendi desiderio, privato consilio, si bellum gerendum esset, hasce eius rationes requiri posse ac debere putant: Ut maior exercitus ab ipsis conficiatur, si separatim bellum administrandum sit, quam in commune conferendus esset, et ad minimum sexaginta millium: rationes eius plurimae et gravissimae sunt, quae unicuique etiam sua sponte in mentem venire possunt; ut deinde non modo tertia parte stipendiorum, sed numero etiam sclopetariorum iuventur, si non decem millium, tamen quanto maximo, et in reliquum, quod de decem miilibus abesset, stipendio, instrumento etiam bellico omnis generis ut iuventur, necessarium putant. Ut ratio separatim belli istius administrandi biennium aut triennium solum, aut tamdiu duret, quoad unaquaeque pars impedimenta sua removeret, ut Regnum Poloniae Tartaros, Ungaria arces seu praesidia Turcica: deinde vero ut nihilominus coniunctis viribus hostis vei sedes eius petatur. Sive separatim, sive bellum coniunctim gerendum sit, caveri postulant vires istas, quae foederis istius futurae dicuntur, perpetuo quoad bellum duret duraturas, ut si hostis vires suas in hoc Regnum convertat, omnes totius societatis vires ad eiusdem defensionem transferantur. Cum diserte iam dictum sit, quantum nimirum, sive coniunctim, sive separatim bellum administrandum sit, confecturum Regnum hoc sit, vel quanto opus iam habeant, in quo tanquam partes stipendio ut de subsidio pecuniario certi etiam aliquid iam declarare. Ut si coniunctim bellum gerendum sit, quod iam ante etiam promissum fuit, Caes. Mte forte absente R. Mtas, si adsit ipsa, universo exercitu praesit, si generalis Regni tamen adsit, authoritas potestasque eius aeque integra atque aliorum generaiium sit, eademque tam in consiliis negotiisque bellicis expediendis, quam iustitia administranda tantum valeat, quantum aliorum generalium. Si per Caes. Mtis ditiones transeundum forte exercitui Polonico sit, ut comeatus sufficienter et iusto pretio 1) curetur. In communi expeditione ut primus locus Polonico et Ungarico miiiti in agmine detur, sclopetariis tot, quot generalis Regni opus iudicaverit, eis adiunctis. Si successum Deus dederit, ut hunc eventum Valachia, Moldavia seu Transalpina provinciae et loca Ponto Euxino vicina Regiae Mti atque Regno cedantur, navigatio item libera et ab omni vectigali immunis ex partibus Russiae2) Constantinopolim indeque in Italiam atque ultro citroque. Ut leges in Ungaria in nomen Polonorum latae abrogentur. 1) W RP.: portio. 2) W RP.: Prussiae. 21 Dyaryusz sejmu warsz r. 1597.