mare, ut ad tractationem ulteriorem accedant, nisi prius transactioni illi satisfactum sit, ut qui vix persuaderi sibi passuri sint futura rata fore. nisi ea, quae tanto ante debeantur, prius praestita fuerint. Omnino igitur ita sentimus, si ulterius rem hanc ordinibus proponere R. Mtas debeat, ut ante comitia per omnia transactioni illi satisfiat, necesse esse. Cum tamen legati Caes. Mtis rem ipsam promittant, de tempore praestationis eius nulla mandata se habere dicant, ad certum ullum tempus vel Caes. Mtem, vel Ser. Archiducem Maximilianum, vel ordines Ungariae alligari se posse profiteantur, tum publico Christianitatis commodo, quod in causa hac agitur, tum S. D. N. atque Ill. D. V. authoritate adducti hisce conditionibus, ut negotium hoc interim suspendatur, assentimur: Primum, ut, nisi ante comitia satisfactum transactioni ilJi fuerit, excusati R. Mtas atque ordines sint, si ad ulteriores tractatus non descenderint, neque a quoquam illis lmputetur, si tam salutare negotium effectum suum eam ob causam sortitum non fuerit. An autem ante comitia cum Ser. Archidux Maximilianus, tum ordines Hungariae satisfacturi illi sint, ad summum ad festum S. Martini 1) Caes. Mtas R. Mti significet, simulque tempus et locum utrique parti commodum ei rei praefiniat; si ante comitia perfecta omnia ista fuerint, in potestate nihilominus R. Mtis atque ordinum sit, quod visum eis fuerit de negotio hoc societatis statuere, neque praestitione ista ad societatem hanc ullo modo obligentur; sive etiam intra id tempus satisfactum ei fuerit, sive non, nil tamen vel transactioni Bendzinensi, vel iuri R. Mtis atque praeiudicatum eo sit, sed integra nihilominus omnia ea maneant, illaque posthac etiam persequi R. Mti atque Regno hberum sit. Quae ita nos postulasse, ut Ill. etiam D. V. sub manu et sigillo suo edere nobis velit, rogamus. 21. Capita reliqua atque responsum et declaratio legatorum S. Caes. Mtis expectandum 2). Ad rationem belli gerendi quod attinet, ea semper mens R. Mtis atque ordinum fuit, ut coniunctis viribus bellum administraretur; sententiae eius muitae rationes sunt, diversae rationes non difficulter fortassis refutari possint: Ill. domini deputati, quemadmodum saepius ostensum est, nulla certa mandata habent, de ratione ista separatim belli gerendi ne 1) Dnia ii. listopada. 2) Por. uwagę do nru 20. Memoryał ten dał legat posłom cesarskim z uwaga, źe sa to warunki »quibus Poloni, si foedus coire debeat, consistere velle videntur«. W archiwum wiedeńskiem memoryał ten niema daty; w RP. Czartor. data zamazana; najpierw zdaje sie było 26, później poprawione na 30 Augusti.