ex praescripto pactorum regundis, de rebellibus, item de fugitivis non fovendis, sed ad suos magistratus remittendis, deque iustitia utrinque vel in foro legitimo, vel secundum pacta incunctanter administranda, facile inter nos convenimus; nullum enim istorum capitum est, quod Mtas Sua Caes. non per sese iustum atque observatione dignum existimet. Reliquum igitur est, quandoquidem D. V. Ill. atque Ill. domini deputati Poloni clarissime perspiciunt, in omnibus capitibus, quaecunque proposita sunt, nos Mtis Suae mentem libere atque candidissime aperuisse eamque ita comparatam esse, ut Mtas Sua Caes. nihil plane eorum in sese desiderari pateatur, quaecunque vel honesta et aequa sunt, vel in iuribus et facultate Mtis Suae Caes. consistunt, ut vicissim domini deputati Poloni libere quoque atque candide nobis significent, in quibus tandem capitibus ipsi quoque omnino videantur acquieturi, ut pari ratione, qua ipsi nostra responsa ad Ser. Poloniae Regem relaturi sunt, nos quoque ipsorum ad S. Mtem Caes. referre queamus; cui Mti, siquidem alteri quoque parti ita contesfari visum est, nos interea nostris hisce transactionibus nihil volumus praeiudicatum. Optamus autem a Deo O. M., ut foederis huius, quod ad gloriam ipsius institutum est, tractationem ad felicissimum finem perducere dignetur. Cracoviae undetrigesima AugustiA. 1596. 20. Protestatio dominorum commissariorum Regni 1). Ill. ac Rev. Domine... Quam multis gravibus de causis postulaverimus, ut antequam ad ullas alias conditiones societatis huius tractandas accederemus, ante omnia de tempore et loco, quo transactioni Bendzinensi per omnia satisfieret, certi aliquid definiretur, id solum non possumus praeterire, cum etiam extra conditiones hasce iure ipso perfectio ista transactionis Bendzinensis debeatur; neque tamen tractatione hac eam nos coniungere, neque tamen ulla ratione ordines adduci posse nos existi- 1) W archiwum dworu i państwa we Wiedniu znajduje sie jeszcze jeden list posłów cesarskich z dnia 2 września, którego nie drukujemy, ponieważ nie zawiera nic uwagi go­dnego. Natomiast do listu tego dołączone sa jako alegaty dwa ważne akty, które posłom wręczył Kajetan w czasie pożegnania. Pierwszy z nich »Protestatio dominorum commissariorum Regni (bez daty, w RP. Czartor. z data 26 sierpnia, która nam sie wydaje fałszywa), który tu dajemy pod nr. 20, nosi numer alegatu XVI; drugi, z numerem alegatu XVIII: Capita reliqua atque responsum et declaratio legatorum S. Caes. Mtis expectandum, wydrukowany poniżej pod nr. 21. Oba te pisma sa też w RP. Czar­tor. nr. 332; pierwsze na str. 27—28, drugie na str. 34 — 36. Z listu wyż wspomnianego uwagi godnym jest chyba jeszcze tylko końcowy ustęp: » Palatinus Brestensis Andreas Leszczinsky, ratione bonorum in Silesia sitorum subditus Mtis V. Caes., et Stanislaus Sandivogius Czarnkovius, qui bonam nobis in hoc conventu operam praestiterunt, petierunt sese Mti V. Caes. quam humillime quamque diligentissime commendari«.