IV et V. De quarto et quinto capite, hoc est de modo auxiliorum, si vis hostilis maior in unam aliquam partem incumberet, deque subsidio pecuniario, iam ante sub finem capitis primi et capite secundo dictum est. VI. De rationibus cautionum ea in medium attulimus, quae inter Principes Christianos sufficere debere arbitrati sumus, ut nimirum illae stipulationum formulae adhibeantur, quae solennes atque in talibus conventionibus usitatae sunt, quaeque iurisiurandi vim et efficatiam apud cordatos ac pios Principes semper habuerunt; quodsi tamen etiam iusiurandum forte adhibendum videretur, posset id quoque per mandatarios atque delegatos solennes praestari. Ut autem praeter has cautionum formas etiam fideiussio quasi quaedam pro Sua Mte Caes., vel a Summo Pontifice, vel aliquibus Imperii Principibus interponatur, id neque satis cum dignitate Mtis Suae Caes. posset procurari et aequitati etiam minus consentaneum videretur praeter infirmationem Suae Mtis Caes., quae suorum Regnorum mandata atque plenipotentias habet, aliquid amplius per illos postulari, qui ipsi sola sua pollicitatione atque confirmatione Caes. Mtem contentam esse desiderant. VII et VIII. De septimo articulo, quae gens in prioribus agminibus versari, item de octavo, quomodo discordiae inter duces dissentientes componi debeant, non est necesse pluribus dicere, cum supra demonstratum sit, exercitus coniungi non debere. IX. De belli praemiis, si quos successus divina clementia largietur, ita statuendum putaverit Sua Caes. Mtas, ut in eo, quod Turcarum modo in potestate est ac nullius antea partis fuit, dividendo iudicio Pontificis Maximi stetur; id vero, quod unius vel alterius partis antea fuit, eodem postliminis iure revertatur. X. De Valachia vero et Moldavia, tam viciniore illa Poloniae, quam altera, auctoritate eiusdem Pontificis Maximi amice transigi posset, neu- trius interim partis quicquam praeiudicando. XI. Ac in libera quidem etiam navigatione per Pontum Euxinum et per ea, quae recuperari possent, loca (si tanta nos felicitas respiceret) Poionis concedenda Mtas Sua Caes. pro vicinitate etiam ac necessitudine mutua quam benevolentissimam sese esset praebitura. XII. De Ungaricis quibusdam legibus, quae huic Regno graves vi- deri possent, in specie Mtas Sua Caes. hactenus non est edocta; si tamen id in posterum fieret, non intermitteret Mtas Sua Caes., quin ea de re in comitiis Ungaricis ampliorem deliberationem benigne et clementer susceperet. XIII, XIV, XV, XVI et XVII. Postrema quinque capita de veteri- bus pactis ac foederibus observandis, de finibus ex aequo et bono vel