vertant, hoc bellandi modo constituto non paucos articulos ulteriori decisione ne opus quidem habituros, qui alioquin difficultatibus fortasse non exiguis implicarent: ut est illud caput, in quo quaesitum fuit, cui genti primum agmen committendum videatur, iterum alterum de annona et commeatu cum subvehendo, tum iusto praetio divendendo, item tertium de partibus Ser. Regis Poloniae vei generalis ipsius locum tenentis in exercitu; item quartum de dissensione vel ducum; vel militum, et his similia alia, quae in coniunctione castra metantium et totius exercitus quam plurima possent suboriri. Quae omnia et singula una hac decisione tolli posse videntur 1) si utraque pars coniunctim suas ducat ac regat, neque tamen non finem eundem, qui priori illi modo propositus est, annuente divina clementia hoc altero bellandi modo assequeremur. Etenim si hostis in diversas partes ab exercitu sociaii distraheretur, ipse quoque profecto, nisi alterutras ditionum suarum nudas atque indefensas relinquere vellet, robur ac vires suas dividere cogeretur; quandoquidem si unitas vires in unam tantum partem vellet convertere, alteram ita infirmam atque debilem relinqueret, ut oppugnari atque etiam sub iugum redigi, praesertim a tam valido exercitu quam facillime posset. Quod si vero tam imprudens non est futurus, sicut sane non futurus est, ut omne robur in quam partem convertat et latus alterum vel duo potius denudata hostique patentia relinquat, non est etiam, quod domini Poloni tantopere vereantur, ut in ipsos impetus omnis incumbat, cum ab hoc metu illos Caesarianus et Transylvanicus etiam exercitus ab altera parte hosti communi imminentes, libetos quasi sint reddituri. Sed posito etiam insperato illo et a prudentis ducis alieno casu. quod vel omnis, vel potior saltem vis Turcica in confoederatum Regnum converteretur, nos superiori scripto nostro aperuimus, quomodo malo illi occurri et remedium illi afferri queat: nimirum, si nunc iam definiatur, qualium copiarum parte alter exercitus alteri suppetias ferre debeat, ita ut tamen summa exercitus administratio atque magistratus apud eum maneat, cui suppetiae feruntur, agnoscentibus comiter illius imperium etiam iis, qui ad ferenda auxilia advolarint. De qua ratione bellandi si hostis communis certior factus fuerit, sicut eum haec talia latere vix possent, tanto aegrius adduceretur, ut in unum sociorum vim omnem converteret, quem ab aliis confestim valida suorum manu adiutum et nihilominus tamen sese ab altero quoque socio oppugnatum iri perspectum haberet. Quibus ita sese habentibus omnino satius atque utilius potest videri, ut seiunctis, quam in unum congregatis exercitibus bellum hoc sociale administretur; verumtamen, si domini delegati Poloni in contraria sententia persistere velle viderentur. facere nos 1) W RP.: videnti.