mulare. Cuius rei iudicem ipsam Ill. D. V. lubenter facimus, sicut hoc quoque eiusdem iudicio vicissim relinquimus, an a dominis delegatis Polonis querendo magis, vel asserendo hactenus sit processum; de quibus tamen lubentissime nunc intelligimus, tam pium iilos et tam praeclarum ad hanc rem conficiendam animum deferre, ut pro publico Christianitatis bono non iam per interrogationes, sed quantum fieri poterit, diserte potius ac distincte ostendere velint, quid negotium hoc, si foedus ineundum sit, requirere omnino existiment. Relinquimus autem sapientiae Ill. D. V., quos potissimum articulos in familiari colloquio proponere velit, quos proculdubio eos futuros censemus, in quibus foederis ipsius fundamentum quasi quoddam constitutum sit, quibusque sublatis frustra de reliquis copiosius disceptetur. Atque haec omnia ita actum iri confidimus, ut vel placide, quod speramus et optamus, de re tota tandem conveniat, vel quod omen absit, infecto negotio neutri tamen parti ullum quavis in re praeiudicium adferatur. Cracoviae 22 Augusti 1596. 19. (Alegat do nru 15). D. Commissariorum S. Caes. Mtis scriptum 1). Cracoviae 29 Augusti. Ill.... D. Legate etc. Intelleximus hesterna die, quae ab Ill. D. deputatis Polonis proposita fuerint; quae quia repetere longum et pro temporis, in quo versamur, ratione incommodum foret, idcirco paucis duntaxat ad singula respondebimus, in reliquis nos ad ea referentes, quae trinis scriptis iam ante fuerunt a nobis fusius declarata. I. Ac ad primum quidem caput de modo belli gerendi quod attinet, ubi disquiritur, coniunctisne copiis, an agminibus separatis sit belligerandum, non diffitemur quidem, in alteram quoque partem rationes adduci probabiles posse, quae diversum ab eo, quod nos diximus, suadere videantur; verumtamen cum illa argumenta, quibus nos usi docuimus separatim castra habenda, eiusmodi sint, ut non ratione dumtaxat, verum etiam necessitate niti videantur, non dubitamus, quin et Ill. D. V. et Ill. etiam domini deputati Poloni eandem viam cum ipsi approbaturi, tum pro viribus suis etiam Ser. Poloniae Regi atque amplissimis ordinibus (quod sane petimus et rogamus) persuasuri sint, praesertim cum animad- 1) RP. Czartor. nr. 332 str. 28—34 i archiwum dworu i panstwa we Wiedniu, alegat XV do listu z 31/8, powyżej pod nr. 15 wydrukowanego. Data w RP. Czartor. zamazana; raz 30, drugi 27 Aug., w arch. wied. wyraźnie: undetrigesima Augusti.