minos deputatos Caesareos venisse, cum nunc in usum(s) ad Caes. Mtem commisisse ex scripto Ill. D. V. cognoscamus; ad nos quidem quod attinet, nihil tamen propterea de studio hoc modo atque voluntate in publico hoc totius Christianitatis ac tam pio negotio remittemus, quin potius, quo magis Ill. D. V. atque omnes id perspiciant, utraque in re libenter Ill. D; V. morem geremus, ut et non per interrogationes, sed quantum quidem a nobis fieri poterit, diserte potius ac distincte ostendamus, quid negotium hoc, si foedus ineundum sit, requirere existimemus et non scriptis amplius id faciamus, sed Ill. D. Vra praesente cum dominis delegatis Caesareis coram potius disceptemus agamusque, ad quod quidem primo quoque tempore, quod Ill. D. Vra praestiterit, nos offerimus paratique erimus. 18. (Alegat do nru 15). (Legatorum Caesareorum rescriptum 1)). Cracoviae 22 Augusti. Ill... D. Legate etc. Quod cum Ill. D. V., tum etiam domini delegati Poloni desiderare videntur, ut scriptionibus ultro citroque hactenus usurpatis tandem flnis imponatur et familiari colloquio negotium pressius aliquanto et commodius tractetur, id ne nobis quidem vel displicet, vel improbatur, quinimo totam illam tractandi rationem et modum Ill. D. V. iudicio et arbitrio lubenter relinquimus; facere tamen non possumus, quin ad postremum illud dominorum Polonorum scriptum, quod heri vesperi nobis traditum est, paucissimis respondeamus. Primum nos nobis non esse conscios, quod ad ullum articulum, nobis ab Ill. D. V. in primo scripto suo propositum, vel ambigue vel omnino nihil responderimus; res enim ipsa, si scriptum nostrum primum inspiciatur, diversum liquido demonstrabit: nempe ad omnes omnino articulos nobis propositos, utpote de sociis belli, de viribus Suae Caes. Mtis, de subsidio pecuniario, de tempore foederis continuandi, de ratione belli gerendi, de suppetiis utrinque sociis laborantibus ferendis, de Walachicis rebus auctoritate Summi Pontificis componendis, de pace cum hostibus insciis sociis non facienda, de modo foederis corroborandi, denique de Bendzinensi transactione et summo Ser. Maximiliani bellico magistratu, disertas nos et ut nobis videtur omnino claras responsiones dedisse; quas vei obscuritatis vel ambiguitatis vel incertitudinis nemo merito possit insi- 1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu. Alegat XIII do listu z 31/8, powyżej pod nr. 15 wydrukowanego.