Visum Ill. D. V, fuit, ut de omnibus fere simul nobiscum ageret, prius quidem oratione et copiosius sane atque de omnibus oratione quam scripto, postea tamen etiam scripto; filum ab Ill.D. V. institutum nobis quoque sequendum fuit, et quamvis in forma quaesitorum quasi ista proponeremus,quis tamen est, qui non videat, nullam fere istarum nostrarum, quas interro gationes vocant, esse, quae non cathegoricae, ut domini legati Caesarei appellant, propositionis etiam vim habeant; non pauca vero esse, quae ne per modum quidem interrogationis, sed diserte et cathegorfce omnino postulata sint? Ostendimus, sciendum nobis esse, caverene possint, perpetuo quoad bellum duret, exercitum quoque eum, qui futurus dicitur, duraturum, tum si forte hostis in hoc Regnum arma convertat, ad id defendendum omnes vires istas atque exercitum conversum iri. Nemo non videt, non tam interrogare nos, quam, quid ordines requirant, satis diserte ostendere: tantae tamen duae res, in quibus cardo negotii vel maxime versari videtur, ne verbo quidem ullo in responso attinguntur. De generalatu Ser. Ducis Maximiliani iam non per modum interrogandi, sed diserte plane, quid antea et promissum R. Mti ordinibusque fuisset et R. Mtas denuntiasset et nunc etiam requiret, ostendimus: siientio tamen omnino praeteritur. Similiter de perfectione transactionis Bendzinensis, de Valachia indutiisque inter Valachiam et Transylvaniam non quaesivimus vel interrogavimus, sed diserte omnino ostendimus, si convenire aliquid deberet, ut antequam amplius quicquam cum ordinibus S. R. Mtas agat, et Bendzinensi transactioni satisfiat necesse esse et de indutiis etiam Valachicis certi aliquid nobis respondeatur, quod ad R. Mtem referre possimus: ne ad haec quidem ullo nobis verbo respondetur. Cuius generis gentisque exercitus, in sexaginta millium qui indicatus fuit, futurus esset, et an suis, an alienis stipendiis Caes. Mtas habitura eum esset, non ex curiositate aliqua aut sine causa quaesivimus; an enim perpetuo polliceri eum nobis possimus quoad bellum duret, maxime ab hisce rebus pendere videtur: tota tamen hac re in responso praeterita vel dissimulata, per Ill. D. V. verbo, contra quam in scripto declarasse videntur, nobis responderunt, ex iis etiam auxiliis, quae ab Imperio praestentur, exercitum eum confici; quod si vel externis etiam nationibus vel Imperii aut externis stipendiis numerus iste conficitur, quis non videt, de iis, quae in aliena potestate sunt, an perpetua, quoad bellum duret, esse possint, diligentius dispiciendum et cavendum esse ? Iam vero quae scripto nobis respondentur, ita partim dubia, partim generalia esse videmus, ut certe dicere possimus, incertiores fere nunc nos esse, quam antea fuerimus. Quae requiramus, ostendimus; an tam ardenti R. Mtis atque ordinum in hanc causam studio ita responderi debuerit aut debeat, Ill. D. V. iudicabit, ne dicamus, ne nunc quidem cum certis aut plenis mandatis do-