si adiecerint, multo clarius certiusque agnoscam mihique hac in parte plane satisfactum esse fatebor. 17. (Alegat do nru 15). Tertium d. commissariorum Regni rescriptum 1). Cracoviae 22 Augusti. Ill. ac Rev. Domine... Quod scripto iterum respondemus, praeter nostram ipsorum expectationem ac voluntatem fere accidit: ita enim ipsi cogitabamus, ut si ad proxima petita nostra certi ac clari responsi aliquid retulissemus, iam colloquiis potius diligentius omnia excuteremus, quantumque fieri posset, terminaremus Nunc non possumus dissimulare, minus nobis satisfieri et quidem duabus maxime de causis: una, quod ratio ista quaerendi interrogandive, nescimus quam ad causam, vel non probetur, vel tacite potius reprehendatur, altera, quod ad ea, quae a nobis proposita sunt, partim ambigue prorsus, partim nil omnino respondetur; ad nonnula, cum scripto responsum nobis iri expectaremus, in scripto iis dissimulatis verbo potius respondeatur. Atque ad institutum quidem nostrum quod attinet proponendi potius, de quibus definiendum, quam ut ipsi aliquid definiremus: iam ante in omnibus superioribus tractationibus R. Mtis atque ordinum delegati usi eo sunt, utendum autem ordines propterea maxime eo sibi existimarunt, quod cum legati S. Caes. Mtis de plerisque rebus plena mandata se habere negarent, potius quibus de rebus posthac certi aliquid afferendum illis esset, ostenderent, quam ipsi aliquid statuerent; nobis vero eo etiam magis ratione hac utendum fuit, quod non modo dominorum Caesareorum legatorum ad ea, quae antea proposita illis fuerant, responsa exspectare debebamus et tamquam ab iis, qui ad foedus ipsi nos invitarent, conditiones eius cognoscere, verum quod ab initio iam testati sumus, facultatem concludendi aliquid nullam etiam a R. Mte ordinibusque haberemus, sed tantum, quae ex dominis legatis Caesareis cognovissemus, ad R. Mtem atque ordines referendi, quo omnibus iis cognitis perspectisque illi facilius deinde de tota hac re statuere possent. Propter quas quidem causas cum ipsi proponere nihil debuissemus, sed potius a dominis deputatis Caesareis, quae ipsi attulissent, cognoscere, dandum tamen hoc putavimus et publico commodo Christianitatis et nostrae in S. Sedem Apostoiicam observantiae, ut 2) Ill. D. V. arbitrio permitteremus. 1) RP. Czartor. nr. 332 str. 23—26 i archiwum dworu i panstwa we Wiedniu, alegat XII do listu z 31/8, powyżej pod nr. 15 wydrukowanego; data na marginesie. 2)W RP: et.