possunt dc iis certo affirmare et cum nihil pertinere visa fuissent ad praesentem tractationem, nihil circa illa expressum habuerint in mandatis, quia de numero militum plane responsum est; spero tamen, quamprimum in hac etiam parte D. V. satisfactum iri, cum iam D. oratores ad Caes. Mtem diligentissime omnia perscripserint et propediem responsum expectent. Sed quoniam eiusmodi scriptis proponendis et examinandis et responsis dandis multum temporis insumitur, etiam paucissimi dies supersunt praesentis rnensis, qui fuit huic tractationi praefinitus, cupere, ut deinceps congressibus et colloquiis rem transigeremus: atque ita rogo D. V., ut quamprimum eorum commodo fieri poterit, in solitum locum conveniant, quo etiam conventuri sunt Caesarei oratores, ut de omnibus, quae hactenus scripto proposita sunt, expressius et exactius tractare et conclusionem aiiquam elicere possimus. Caeterum, cum hucusque D. V. multa quaesierint et interrogaverint ad hoc negotium pertinentia et ad singula quaesita tum a D. D. Caesareis oratoribus, tum a me ipso, nisi memoria labor, aut particulares in quibus fieri potuit, aut saitim generales quae utcumque sufficere videbantur, responsiones datae sint, optarem ego, isque modus mihi multo expeditior et facilior negotium hoc absolvendi semper visus est, ut D. V. clare et distincte sententiam ac mentem suam circa foederis conditiones aperirent, nec amplius quicquam interrogarent, sed ipsimet dicerent: Si foedus ineundum est, volumus in exercitu esse tot equites, tot pedites, tot a Caesare conscribi, tot a nobis; hac ratione bellum administrandum censemus, utpote coniunctis aut divisis viribus; in hac vel illa provincia tantum subsidii pecuniarii nobis praestari poscimus; de his, quae nobis a foederatis Principibus promittuntur, huiusmodi assecurationes cupimus: — eodemque modo de reliquis, quae in propositis hactenus scriptis continentur. Hac via si processerimus, brevi nos ad tractationis finem perventuros arbitror: nam de iis, quae Principum mandatis expresse continentur, in promptu dabuntur aperte responsiones; de iis vero, quibus nihii certi responderi poterit, dummodo eiusmodi sint, quae ab ipsis Principibus praestari queant, de communi sententia tempus statuemus, intra quod ad ipsos Principes ac potissimum ad Mtem Caes. perscribi ac responsa expectari possent. Quae omnia postea ad Mtem R. referentur, ut ipsa statuere possit, an spes aliqua sit huius foederis ac societatis conciliandae, ac proinde, an ea de re sint comitia indicenda. Hoc ego peto a V. D. et quidem instantissime, ut mihi omnino dent, in quo sibi persuadeant rem mihi longe gratissimam esse facturos; et cum hactenus muitis clarisque argumentis perspexerim, summam D. V. ad hanc causam propensionem, tum ardentissimam mihi gratificandi voluntatem, hoc unum