quae non satis amice et benevole facta videantur, sed de iis se nobiscum alias acturos, nunc in mutua benevolentia atque amicitia lubentissime nobiscum conquiescere. Postremo Legatus quoque Cardinalis oratiunculam brevem exorsus est, in qua primum utramque partem admonuit, ut diligenter ac fide rem omnem Principibus nostris referremus eosque ad rem tam praeclaram et utilem persequendam hortaremur. Negotia tanti momenti non uno ictu confici posse, sed multum ad ea temporis et laboris requiri: vel iliud novissimum foedus inter Pontificem, Hispanum et Venetos quantum habuerit difficultatum, quoties in eo fuisse, ut abrumperetur, tamen divina clementia postea coiisse et ex eo memorabilem et praeclarissimam post hominum memoriam victoriam reportatam esse. Idem de hoc foedere sperandum, modo nos Mtem V. Caes., Poloni Regem suum animare non desinamus, quod ipse quoque pro suo modulo diligenter facturus sit; neque nos difficultates utrinque obiectas deterrere debere, Divina enim adspirante gratia et has et multo etiam maiores posse superari. De se ipso paucis dixit, cupere se, ut studio et fide sua cum Caes. Mtis V. Regisque de se conceptae opinioni, tum votis etiam atque expectationi Summi Pontificis aliqua saltem in parte possit respondere. Atque ita datis invicem dextris amice discessum est; Poloni plerique abitum suum maturant et cras hinc discessuri dicuntur. Quae singulatim acciderunt, si non omnia hoc scripto sint comprehensa (quamquam ut necessaria omnia comprehenderemus, diligenter sane operam dedimus) illa ex nobis ii, qui ad Mtem V. revertuntur, fusius exponent... Dat. Cracoviae 31 Augusti 1596. Podpisy. 16. (Alegat do nru 15). III. Cardinalis Caietani secundum rescriptum l). Cracoviae 21 Augusti. III. Domini. Vidi et diligenter consideravi hactenus scripta a D. V. proposita circa conditiones foederis sanciendi, vidi etiam, quid ad ea responderint S. Caes. Mtis oratores: qui quidem, licet quod spectat potissimum ad eam partem, in qua agitur de nervo belli et de qualitate exercitus, quem habitura est in hoc bello Sua Caes. Mtas, non ita distincte et minutatim satisfecisse videri possunt interrogationibus D. V., eo quod re vera nihil 1) RP. Czartor. N° 332 str. 21 — 23 i archiwura dworu i państwa we Wiedniu, alegat XI do listu z dnia 31/8, powyżej pod nr. 15 wydrukowanego; data na marginesie.