suam observantia et propensione sua cum ipsi Mti V., tum nobis atque adeo omnibus constaret. Cumque hac ratione quasi finem tractationi imponefe velle viderentur, subiunxit Legatus Cardinalis, videri sibi, quod non inutile esset, ut crastino die iterum conveniremus et scriptum aliquod faceremus, e quo videri posset, quid ultro citroque actum fuerit, et quid una vei altera pars ad Principes suos certi referre debeant. Cui sententiae neque Poloni neque nos repugnavimus eaque ratione discessum est, ut manentibus apud Legatum Polonis spem nobis ille faceret, se de eo scripto cum iis acturum; et egisse quidem dicitur, et ipsos ab ea ratione non omnino aiienos fuisse. Postera tamen die, quae fuit ultima Mensis Augusti, cum res fere ad vesperam usque protracta fuisset ct nos denuo ad Cardmalem essemus convocati, nec de ullo amplius vel scripto vel tractatu mentio iniiceretur, nos succincta oratiuncula et Legato et oratoribus Polonis, multo vero magis ipsi Pontifici Maximo et Poloniae Regi atque ordinibus gratias egimus, cum de bac tractatione instituta, tum de humanitate in ea habenda nobis exhibita, tum etiam de spe foederis tam optati atque salutaris aliquando obtinendi. Diximus, haec omnia, quae hic acta et gesta essent, optima fide summaque diligentia ad Mtem V. Caes. relaturos esse, neque dubitare, quin Mtas V. Caes. ea consilia sit captura, quae et in universum Rpcae Christianae et privatim his vicinis Regnis quam optima sint quamque utilissima iutura. De animo V. Caes. Mtis erga Regem atque ordines optime affecto non debere ipsos quicquam ambigere; quam enim benevolentiam, quam bonae vicinitatis continuationem Mtas V semper demonstraverit, eam etiam deinceps demonstraturam ac perpetuo conservaturam. Petere nos atque adeo rogare, ut ipsi quoque oratores sincere ad Regem suum omnia referant, candide, quae gesta sunt, interpretentur et pro viribus suis allaborare nitantur, ut haec res aliquando tamen effectum quam felicissimum sortiatur. Quae cum dicta essent, incepit Episcopus Premisliensis alteram satis prolixam orationem, qua tamen in effectu eadem ipsa, quae nos dixeramus, diversis saltem verbis persecutus est: nempe quod Pontifici Maximo, quod Mti V. Caes., quod Legato Pontificio de hac tractatione maximas gratias habeant, quod omnia sint fide optima ad suos relaturi operamque daturi, ut quantum in ipsis futurum est, rem tam sanctam suis possint persuadere; Deum quidem et tempus ipsum rationes utiles subministraturos. Interea nos de bona voluntate Regis dubitare non debere, quam etiam in conservanda optima vicinitate et amore erga Mtem V. semper sit declaraturus, neque ipsos libenter commissuros, ut studio et officiis et humanitate a nobis superari videantur: fieri quidem a vicinis nonnulla,