Postridie eius diei, cum Legatus Pontificius tam nos, quam Polonos delegatos satis audivisse sibi videretur, ipse scriptum quoddam composuit, quod eo die ad Polonos commissarios misit, eius tenoris, qui infra N. XI subnotatus est 1); in quo scripto quamquam a Polonis petebat, ut scriptionibus istic hactenus usurpatis utrinque finis imponeretur et ipsi Poloni diserte tandem in colloquio futuro significarent, quibus conditionibus conceptum atque constitutum foedus cuperent, putarunt tamen sibi faciundum Poloni, ut priusquam ad colloquium accederetur, uno adhuc scripto ad Legati illius sibi traditum scriptum responderent: quod ea forma conceperunt, quae inferius N° XII notata est 2). Id cum ad nos a Legato Pontificio, sicut et prius illud suum transmissum esset, nos quoque officii nostri putavimus, ad utrumque paucis, quod res desiderare videbatur respondere, quare Legato responsiunculam illam obtulimus, quae N° XIII signata est3). Ac tametsi perinviti vidimus, rem a scriptionibus ad colloquium publicum transferri, quod metueremus, ne quid in colloquiis talibus aiterulri parti excideret, quod in offensionem vel minimam abire posset, tamen, quia modus ille et Legato probabatur et a Polonis acceptabatur, non recte potuimus eundem nos soli detrectare, veriti, ne vel studiose negotium ducere, vel candidam et sinceram collocutionem subterfugere videremur. Itaque colloquio locum dedimus, quod in diem 22 Augusti in aedibus Cardinalis Legati instructum est; quod autem nos subveriti eramus, id fere usu venit. Nam cum Legatus Cardinalis paucis verbis significasset, se iccirco colloquium hoc instituisse, quod temporis angustia pre meremur, quodque cuperet, sincere ac piacide nos inter nos utrinque sententias nostras communicare, quibus tandem conditionibus ad foedus accedi posset, eaque de causa Polonos rogasset, ut ipsi primi suam mentem aperirent et relicto capite de sociis belli, quod seponi placuerat, de altero capite, nempe de viribus sociorum sive de nervo belli verba facerent, — quod tamen ita proponebat, ut liberum iliis relinqueret, si de aliquo alio articulo vellent initium sumere: — Poloni captata ex hac propositione occasione, per Goslicium Praemisliensem Episcopum prolixa oratione de transactione Bendzinensi dicere ceperunt in hunc fere modum: Quae sententia ipsorum fuerit de hoc foederis negotio recte constituendo, eam se quidem iam ante scriptis suis explicasse; sed cum ilia scripta fortassis eiusmodi fuerint, ut mens ipsorum satis ex illis capi et cognosci non potuerit, li- 1) Zob. poniżej nr. 16. 2) Zob. poniżej nr. 17. 3) Zob ponizej nr. 18. 19*