2go sensum tenetis et sincere Cardinali Legato expiicastis: nuUam scilicet in illo capite difficuitatem futuram, de caeteris si convenerit; ad illud autem hoc magis addimus, Ser. fratrem nostrum, si nulium foedus istud alium nodum habuerit, aliquem ad Regni comitia proxime habenda missurum esse, qui iuramentum scripto comprehensum et ad quae Dil. Ipsius teneatur, adferat, non tamen ante tradenda, quam nostra et Ser. Regis confirmatio ultro citroque tradatur. De generalatu Ser. Maximiliani respondere poteritis, cur Dil. Ipsius generalem exercitus nostri ducem designaverimus, respectumque nos haud solum ad Regna ditionesque nostras, sed ad universum etiam Imperium habuisse, cuius auxilio bellum geramus. In hac autem designatione non magis nobis modum alios perscribere posse, quam nos aliis possimus aut etiam velimus. Regni Hungarici ratificationem difficulter a nobis, nisi conventum coram agamus, praestari posse dicetis. De pecuniario subsidio quantum promitti permiserimus, ex praescriptis nostris meministis; ut maiora promitti sinamus, nequaquam nobis faciendum ducimus, ne si quae praestare non possimus, polliceamur, minus sincere aut mala fide in haec pacta descendisse videamur. De Tartarico bello quid sentiamus et nos polliceri posse existimemus, ex proximo responso nostro intellexeritis. Si res eo Christiana venerit, ut Hungaria uti innuitur recuperata fuerit, et impedimentis omnibus sublatis eo tendere liceat, nos non tantum pro foederis lege, sed etiam vicinitatis iure ac necessitudine ita paratos futuros testemini, ut zelum et sincerae vicinitatis studium quivis facile perspecturus sit. Haec graviter Polonis, prout sermonis occasio requisierit, ob oculos ponetis, solitaque in iis prudentia vestra utemini, qua benigne confidimus. Datum in arce nostra Regia Pragensi die 24 Augusti 1596. Rudolph. Ad mandatum S. Caes. Mtis I. Barvitius. 15. (Epistola quinta legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta 1). Cracoviae 31 Augusti. Sacra Caes. Mtas.... Undevicesima huius mensis Augusti tertias 2) ad Mtem V. C. literas dedimus, in quibus Mtem V. de iis rebus certiorem fecimus, quae in eum usque diem contingerant. 1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1596). Oryginał. 2) Wlaściwie list czwarty, wydrukowany powyżej pod nr. 10.