opportuna videbuntur, pro vestra iis discretione utamini, nequaquam autem scriptum integrum ostendatis; de Regnis nostris haereditariis sincere praestare nos paratos esse ostendetis. De pace nulla cum Turcis facienda, quae mens nostra sit, in mandatis prioribus habetis. Fideiussionem praecipuorum Imperii ordinum neque promittere, neque satis cum dignitate procurare, multo minus praestare possumus; confirmationem vero nostram, cum plenam a Regnorum nostrorum et provinciarum ordinibus potestatem acceperimus, sufficere posse ac debere Polonis, qui sola nos ipsorum confirmatione contentos esse veiint, existimamus. Quid nobis Transilvaniae Princeps de cautione ab ipso postulata, ne quid in Polonos hostile tentetur, respondeat, ex Dilectionis Ipsius literis iam iam allatis hic addi iussimus 1), id istic ostendere, ubi opus fuerit, poteritis.... Pragae 20 Augusti 1596. 14. (Rudolphi II epistola secunda ad legatos suos scripta 2)). Pragae 24. Augusti 1596. Rudoiphus.... Quod in ista tractatione ad 15 Augusti diem actum sit, ex literis vestris eodem die datis 3) et ex iis, quae in eundem fasciculum addita erant accepimus, fidemque vestram, qua intra mandatorum limites vos continuistis, benigne agnovimus. Quando autem apertiorem mentis nostrae declarationem super aliquibus capitibus postulante id ita Cardinale Legato desideratis, eam paucis accipite. Et quidem ad exercitus nostri numerum 50.000 vel 60.000 quod attinet, nihil de eo magis speciatim aut distincte promittere, quam priora mandata prae se ferant, vosque eorum sensum secuti responderitis, possumus. Ut vero tantus a nobis exercitus continuata tam aesttva quam hyemali expeditione aiatur ac sustenteretur, id neque harum partium status aut ratio, neque nostratium hominum aut etiam aliarum nationum, quae aliunde conducantur, constitutio permittat, neque si permitteret, pabulum aut annona quanta satis sit, suppetat. Quod ad eam transactionis Bendzinensis partem, quae iuramentum Ser. fratris nostri Maximiliani requirit, attinet, iam ante mentis nostrae 1) Brak tego dodatku. 2) Archiwum dworu i paƄstwa we Wiedniu (Polonica 1596) oryginat; adres jak w po- przednim. 3) Wydrukowano powyzej jako nr. 6. Dyaryusz sejmu warsz r 1597. 19