utraque pars ita sibi rebusque suis prospiciet, ut omni armorum genere quam instructissimum habeat exercitum, ita etiam comparatum, ut sine detrimento rerum suarum parti alteri ob hostium ingruentem multitudinem laboranti valida copiarum suarum parte in hac tractatione definienda confestim possit opitulari. Quod ipsum sicut de militibus, ita de instrumento etiam bellico ad cuiusvis exercitus ducem ostendimus superiore scnpto spectaturum. In quo etiam de summa pecuniaria quotannis eroganda sententiam Mtis Suae explicuimus; de qua summa si prius nobis cum Ill. D. V. vel cum deputatis dominis Polonis convenerit, tum vero defensionum terminis statuere non magnae foret difficultatis, sic, ut neque de cautionum in foedere formulis, quas nuper scripto nostro diximus, necessariis stipulationum solitarum vinculis stabiliri debere. Reliquum est, ut Ill. D. V., quae candorem ac sinceritatem Mtis Caes. coniunctam cum singulari studio ferendum huius foederis iam toties perspexit, ut de ea dubitare plane non possit, nunc tandem cum dominis deputatis Polonis serio ac diligenter agere dignetur, ut ipsi quoque reiectis aut suppositis lllis perpetuis interrogationibus suis, quae negotium in dies magis grave reddere videntur, vel nobis vei saltim Ill. D. V. disertim et cathegorice quod dicitur explicent, quas tandem auditis nostris responsionibus conditiones illi positas, quasque non querendo, sed asserendo et agendo foederi assertas velimus, ut hoc pacto nos intellecta illorum mente certo tandem et liquido respondere queamus, quid Mtis S. Caes. nomine ex praescripto mandatorum nostrorum de iis statuere, quidque prae ratione virium Mtis Suae Caes. in nos recipere queamus; quod eo etiam accuratius Ill. D. V. urgendum videtur, quia decursus huius temporis, quod huic tractationi in Varsaviensibus comitiis praefinitum est, propediem imminet, quo decursu S. D. N. Pontifici Maximo atque ipsi Caes. Mtis tam optabilem tamque universo Christiano orbi utilem atque salutarem finem excludi omnino nollemus. Cracoviae duodevicesima Augusti. A. d. 1596. 13. (Rudolphi II epistola prima ad legatos suos scripta 1)). Pragae 20 Augusti 1596. Rudolphus Redditae sunt nobis literae vestrae, nono die Augusti datae, quibus nos tum de itineris vestri successu deque primis salutationis ac visitationis officiis ultro citroque Cracoviae impletis et de colloquiis 1) Archiwum dworu 1 panstwa we Wiedniu (Polonica 1596). Minuta, z adresem: Rev. .. Consiliariis atque oratoribus nostris.