ciis diximus, id etiam nunc repetitum volumus, non abiecta tamen spe, quin plures etiam ex illis ipsis, qui in scripto dominorum Polonorum sunt nominati et de quorum auxiliis superiori tempore non semel a nostris dictum est, paulatim sese queant adiungere: ad quam rem pro viribus consequendam iam ante ostendimus, nulli omnino vel operi vel labori Mtem Suam Caes. parcituram Ac si maxime vel unus illorum aliquis, vel duo aut tres satis habeant virium ad potentiam Turcicam vel sustinendam, vei etiam infringendam, quo plures tamen sese ad hoc sacrum bellum coniungent, eo formidabiliores illos existimamus hosti futuros, eoque citius ac facilius eum debellaturos, qui singulos hactenus vel simulata pacis specie, vel fractis per iniuriam induciis atterere non intermisit. Secundo de nervo belli, sive de viribus Mtis Suae Caes., quas ipsa Mtas Sua ad hoc foedus adferre possit, ita respondimus, ut diserte affirmaremus: Mtem Suam Caes. Regnis atque provinciis suis, non alienis, computatis tamen etiam copiis Transilvanicis, ad hanc societatem ac belium exercitum armare atque alere posse sexaginta millia hominum, qui ex equitatu scilicet ac peditatu constet; neque vero ignotum esr, in exercitibus eiusmodi maiorem hactenus numerum peditatus, minorem equitatus fuisse, ac tertiam fere exercitus partem vel supra equitibus constitisse. Praecise vero ac speciatim asserere, cuius generis, immo etiam cuius gentis, cum equites illi, tum etiam pedites futuri sint, id vero ut ingenue cum Ill. D. V. agamus, nostrarum non est facultatum scire, ut qui specialia illa singulis pene annis pro usu rerum variantia non modo satis cognita nobis habeamus, sed ne perspicere quidem possumus, quomodo vel utile vei necessarium sit hoc tempore de particularibus illis tam enucleate disceptare. Nam qualem superioribus proximis annis exercitum Mtas Caes. habuerit, Ill. D. V. non potest esse ignotum, ut nec illud, quod Mtas Sua Caes. magis magisque elaborat, ut si quicquam superiori tempore fuisset desideratum, id futuris temporibus quam diltgentissime resarciatur. Tanto vero minus ad haec particularia hoc loco descendendum videtur, quod diserte D. V. Ill. exposuimus, neque per commeatus rationes, neque per locorum distantiam, neque per alias gravissimas rationes fieri posse, ut coniunctis agminibus atque congregato in unum locum omni sociali exercitu res geratur, sed omnino faciundum, ut exercitus separatim ducantur, et Mtas quidem Caes. hostem in Ungaria ubique oportunissime quamque maximo cum illius detrimento poterit, eundem adoriatur; Polonicus vero exercitus iis in locis eundem insistet, a quibus aditus in Poloniam Turcis quam maxime pateat. Qua ratione belli gerendi utpote commodissima et multis de causis etiam necessaria hoc pacto instituta