sacietatis huius ea petatur, sed etiam sine confoederatione hac iure ipso debeatur, imprimis necessarium erit; tum vero etiam de induciis Valachicis certi aliquid nobis respondeatur, quod ad R. Mtem referamus; haec enim nisi fiant, quam spem de futura confoederatione habere R. Mtas atque ordines possunt, cum quae tam multo ante praestari debuerint, non praestentur, facile quivis iudicare potest. Extremum hoc est, tractationem hanc certo tempore ab ordinibus circumscriptam Ill. D. V. esse scit, ex quo vix duodecem atque undecerh dies utiles quidem reliqui sunt; ne frustra id elabatur, cum brevitas ista temporis, tum res ipsa nos monet, ut rogemus, Ill. D. V. efficere apud D. Legatos Caesareos velit, ut et ad superiora capita certi ac diserti aliquid quamprimum respondeant et simul iam ad alias etiam conditiones propositas accedant. Quod quidem etiam atque etiam ab Ill. D. Vra petimus. 12. (Alegat do nru 10). Seeundum rescriptum commissariorum Caes. Mtis 1). Cracoviae 18 Augusti. Ill. Rev. D. Legate... Etsi persuaseramus nobis in proximo scripto nostro, quo mentem S. Caes. Mtis ad articulos nobis propositos cum sincere, tum plenissime aperimus, ita nos et Ill. D. V. et consequenter etiam dominis deputatis Polonis satisfacturos, ut causam replicandi plane nullam habituri, sed mentem potius suam in declarandis conditionibus, quas ipsi velient, diserte tandem essent explicaturi: tamen, quia aliter ipsis visum est et quia D. V. Ill. a nobis petiit, ut ad scriptum illorum novum hesterna die nobis oblatum denuo respondeamus, etiam ea in parte non iliubenter satisfaciemus voluntati Ill. D. V., ut hoc modo nihil in nobis desideretur, quod ad finem Rpcae Christianae consequendum utilem pertinere videatur. De sociis belli candide diximus sententiam Caes. Mtis, cum inter veros socios, hoc est inter eos, qui hodie socii esse et certis foederis legibus comprehendi possunt, et eos, qui auxiliaria dumtaxat arma hactenus praestiterunt. sed ad societatem aliquando accedere possent, distinximus; neque aliter putamus decuisse nos, quam ut et sincerissime de veris sociis animum Mtis Caes. explicaremus et praesente Ill. D. V. de S. D. N. Pontificis Maximi voluntate pluribus dicere supersederemus. In qua sententia adhuc persistimus, quodque de veris ac iam tum certis so- 1) Według RP. Czartor. nr. 332 str. 17—21, oraz alegatu VII. do listu z dnia 19 sierpnia (por. powyżej nr. 10) w archiwum dworu i państwa we Wiedniu.