fectione; qua utraque in re quod satisfactum R. Mti atque ordinibus iri, ut antea et D. Nuntii Apostolici et legati Caesarei, ita inde Ill. P. V. ofiferat polljceaturque, dignam adeo rem Suae Ser. Domus, suae constanr tiae atque dignitatis Caes. Mtem praestare libenter agnoscimus praedicamusque. Atque ad generalatum quidem quod attinet, cum re ipsa satisfieri R. Mti atque ordinibus debere, ut iam antea etiam promissum fuit, IJ). D. V. non abigat, modum eius rei institutum, qui honestior Ill. D. V. vjdebitur, nobis proponet; speramus R. Mtem atque ordines non invitos se ei accommodaturos. De iuramento, an id in transactionem Bendzinensem tam a Ser. Archiduce Maximiliano, quam ordinibus Ungariae praestandum, ut iam certi aliquid deflniatur, quo nimirum in loco et quando praestare debeant, si quicquam, hoc certe huius ratio negotii postulat. Ut enim dicamus, quod res est: et si alia etiam non pauca intercesserint, quatuor tamen maxime sunt, quae non modo retardare R. Mtis atque ordinum studium in negotio hoc, verum in dubitationem etiam aliquam de Caes. Mte adducere poterant, an cordi Caes. Mti negotium hoc foederis sit: Unum, quod cum et Caes. Mtas ipsa pro sua prudentia facile perspicere posset, quam in hac aemulatione minime integrum sit, magistratus exercitusve suos potestati Ser. Archiducis Maximiliani permittere, et in prima tractatione mox Caes. Mti denuntiasset, si Ser. Suae imperium militare committeretur, nullo modo ad foedus se accedere posse: at sub ipsam tamen denuntiationem eius prius viciniori huic parti Ungariae Ser. Archiducem Maximilianum praefecerit, inde vero generalatum etiam illi commiserit. Alterum, quod cum non modo Caes. Mtas, sed quivis facile perspicere possit, nisi transactioni Bendzinensi satisfieret, nihil sibi de confoederatione ista R. Mtem atque ordines polliceri posse, ad hunc tamen usque diem nondum ei satisfactum sit. Tertium, cum R. Mtas atque ordines inter conditiones, quas ab initio proposuerunt, Valachiam Moldaviamque, ut quae antiquo etiam iure ad Regnum hoc pertinerent, vicinamque oram Ponti Euxini, si Deus fortunasset, potissima quasi societatis ac belli huius praemia expetiisset, tractatione tamen hac maxime in manibus adhuc versante, interim Valachiam ab alio invadi iusque ac titulum eius usurpari Mtas Caes. permisisset ac vel ipsa etiam titulum eius aliis tribueret, quae omnia non tam ad foedus incitantis, sed deterrentis potius videri necesse sit. Quo nunc quarto etiam loco accidit, ut ne de induciis quidem inter Valachiam et Transylvaniam, quamvis ultro propositis et expetitis, quicquam adhuc R. Mti atque ordinibus responderetur. Ut igitur, antequam amplius de negotio hoc cum ordinibus S. R. Mtas quicquam agat, et transactioni Bendzinensi satisfiat, cum praesertim tamquam conditio aliqua