nostram cum Polonis deputatis diligenter veiit communicare, idque sese hodierna atque crastina die facturum benevole pollicitus est. Prius tamen prolixum de modo belli gerendi, hoc est de utroque exercitu in unum loqum coniungendo, orationem instituit, asserens, nulla re fortasse magis, quam hac una Polonos videri ad foedus ac societatem allici pose, utpote in qua ipsi et spem gloriosissimae victoriae potiundae et eiusdem quam citissime potiundae totam repositam habeant; ad quae argurnenta placide discutienda nos illa respondimus, quae partim in ipso scripto nostro comprehensa sunt, partim iis affinia sunt, quae praescriptis mandatorum nostrorum continentur. Res ipsa autem demonstrabit, quid ab adversa sit parte Legatus impetraturus, ac fortassis etiam interea temporis Mtas V. Caes. ad superiores literas nostras clementissime nobis respondere dignabitur, ut currente ad exitum tractationis huius termino, qui apud Polonos plane sonticus et fatalis est, nos saltem certiores reddamur: in quo, si urgeremur, praeter et ultra mandatorum nostrorum praescripta vel possimus vel debeamus consistere. Hodierna die tabellarius ille, quem Varsaviam ad Regem et Reginam curn literis Mtis V. miseramus, ad nos rediit; is attulit nobis literas obsignatas Mti V. Caes. inscriptas, quas in hoc fasciculo N° 8 1) signatas Mtas V. accipiet, alteras binas a nobis resignatas ac N° 9 et 10 2) notatas, in quibus Rex et Regina ad priores nostras responderunt. De Schytarum transitu, vei ubi tandem sint aut existant, nihil certi hic affirmatur, aliis dicentibus, quod adhucdum ad Borysthenem consideant, aliis affirmantibus, quod vel per Podoliam ipsam perrupturi, vel certe transitum per Moldaviam sint habituri. Quod... Cracoviae 19 Augusti 1596. Podpisy jak w nr. 4. 11. (Alegat do nru 10). Secundum dominorum commissariorum (Polonorum) rescriptum 3). Cracoviae 17 Augusti. Ill. ac Rev. Domine. Scriptum dominorum delegatorum S. Caes. Mtis ab Ill. D. V. nobis communicatum et legimus et quantum in nobis fuit expendimus; cumque neque temporis, neque negotii ratio patiatur, 1) Alegatu tego brak. 2) Listy Krola i Krolowej do delegatów cesarskich, oba z daty Warszawa 13 sierpnia, zawierają same ogólniki i komplementa. 3) Według RP. Czartor. nr 332 str. 12 — 17 i alegatu VI do listu posłów cesarskich z dnia 19 sierpnia (por. powyżej nr. 10), w archiwum dworu i państwa we Wiedniu.