sententiam illi scripto respondimus, quae infra N° VII subnotata est 1); quam responsionem hoc mane, undevicesima nempe Augusti hora septima antemeridiana, Legato obtulimus, simulque pluribus verbis expli- cavimus, quibus de causis ad pressiora particularia, quod ille desiderare videbatur, descendere non possemus. Nam hoc innuerat Legatus et he- sterna die a Wackerio nostro petierat, ut scripto isti nostro tria haec diserte insereamus: primum, quod Mtas V. Caes. in exercitu illo, con- stante 60.000 hominum, viginti milia equitum, Transilvanus autem 8.000 equitum esset habiturus; deinde, quod auxilia S. Romani Imperii tribus adhuc annis continuis essent duratura; tertio, si post exitum triennii illius adhuc debellatum non foret et Mtas Caes. circa comitia Imperialia au- xilia longiora impetrare non posset, quod tunc Mtas V. Caes. pro obti- nendis auxiliis illis comitia esset Imperii indictura. Quae ipsa hodierno die, lecto scilicet scripto nostro, tam diserte non ursit, longum tamen de equitatu atque peditatu singillatim designando sennonem instituit et a nobis contendit, ut quia de tertia exercitus parte ex equitatu conficienda in scripto nostro mentionem fecissemus, distincte saltem assereremus, Mtem V. Caes. in exercitu suo septemdecim millia, Transilvanum septem millia equitum atque in universum 24.000 equitum habituros, ut hoc pacto desiderio Polonorum aliquomodo saltem satisfaceret et obstinatioribus illis viam ad ulteriores difficultates movendas praecludere posset. Verumta- men, quia salvo mandatorum nostrorum sive instructionis praescripto eo usque descendere nobis non fuit integrum et quia animadvertimus, per- petuis istis interrogationibus in nos tantum directis negotium potius in- tricari, quam ad speratum finem deduci: iccirco eius scripti tenori inhae- simus, quod supra N° VII notatum est, ac diligenter nos Legato Cardi- nali excusavimus quod mandatorum nostrorum limites aliud aliquid asse- rendo transilire non auderemus. Rogavimus autem maiorem in modum Cardinalem Legatum, ut summo studio perquirere apud Polonos delegatos conaretur, quas illi tandem foederis conditiones non iam quaerendo et interrogando, sed aiendo atque asserendo positas vellent illasque vel Le- gato ipsi, vel nobis ederent, ut sine longioribus ambagibus certo tandem respondere possemus, in quibus liquido satisfieri ipsis, et ad quas per ra- tiones Mtis V. Caes. descendi fortassis non possit. Quod aegre quidem in sese suscepisse videbatur Legatus, cum perspectum se habere dicecet, Polonos, ut id facerent, non facile adductum iri: qua de causa lautiores potius atque uberiores a nobis conditiones expectabat; ubi tamen animad- vertit, nos a sententia nostra rationibus et authoritate Mtis V. Caes. fulta dimoveri non posse, suscepit in sese provinciam, quod sententiam illam 1) Wydrukowane pomżej jako nr. 12.