dienda est magnitudo spectetur, haud dubio tenues; si eorum, qui vestram societatem postuiant, vires expendantur, multis expensis attritae et exhaustae multoque magis in tam magno et diuturno bello in posterum exhauriendae, satis amplae. Aequum est autem ab amicis et sociis ea requirere iisque contentos esse, quae considerato eorum statu ab iis scimus praestari posse, et quo pauciora vobis et minora promittentur, eo certiores esse poteritis, ea summa cum fide praestanda et exolvenda esse. Pulcherrima vobis offertur occasio amicos vel novos conciliandi, vel veteres arctius devincendi, inimicos depellendi, libertatem vestram in tuto collocandi, alienam recuperandi, Imperii vestri non modo conservandi, sed etiam fortasse cum immortali vestra gloria proferendi, denique non solum de hominibus, sed etiam de ipso Deo, cujus haud dubie causa agitur, bene merendi. Quam occasionem respuisse ut nunc magnae prudentiae videri possit, verendum est, ne ea incidant tempora, ut summae dementiae fuisse fateri cogamini, Haec habui, Serenissime Rex atque Ordines Nobilisstmi, quae dicerem in hac gravissima deliberatione, pro munere mihi a Sanctissimo Patre Illmo Ciemente VIII demandato. Caeterum, ut ait sapiens, cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae nostrae; Deum Optimum Maximum, omnis sapientiae fontem et miseri- cordiae Patrem, ex intimo cordis affectu obsecro et obtestor, ut in hoc periculosissimo et perturbatissimo Christianorum statu Mti Vrae Regnique ordinibus eam mentem inspiret, ea consilia suggeret, quae tum Christia- nae Rpcae universae, tum praesertim huic florentissimo Regno salutaria, utilia maximeque opportuna esse judicaveritis. [Responsum Regis per Vicecancellarium1) Caietano datum]2). Dixit, studium imprimis singulare S. Dni, Nri in debellandis viribus Turcicis tum D. N. Clementissimo tum universae Rpcae christianae satis apertum notumque esse, quod tum per se Sanctitas Sua, tum per legatos suos diligentissime promovit, ut communes vires Principum coniungere possit sumptibus suis non parcendo, ita ut non modo pastoris vigilantissimi, sed etiam parentis officio satisfacere videtur. Quod id ipsum Sanctitas Sua tum S. R. Mti Dno meo Ciementissimo tum senatui abunde declaravit atque ideo Sanctitati suae S. Regia Mtas Dominus noster Clementissimus atque ordines eas, quas maximas possunt, referunt gratias 1) Jan Tarnowski. 2) Tego tytuliku brak w Rp. Pet. i Racz.; przez pomyłkę wido­cznie idzie ta odpowiedź dalej per extensum jako dalsza cześć mowy Kajetana. Tytulik uzu­pełniam według drugiej poniżej wydrukowanej redakcyi dyaryusza.