Ad Ser. Maximilianum Suae Caes. Mtis fratrem quod attinet, ita perspectum habet Mtas Sua fratris sincerum ac rectum in Rpcam animum, ut dubium nullum sit, quin Mti Suae Caes. oratores interim ita certo polliceri reliquis omnibus transactis possumus, ut totum foedus irritum sit effectuque careat, nisi praestetur. Quod autem idem Ser. Maximilianus hoc tempore Caesareani exercitus in Hungaria dux constitutus est, id a Mte Sua Caes. multts et gravibus de causis factum est; neque vero hinc ullum huic Regno periculum vel etiam suspicio periculi a Principe rectae conscientiae et sinceri animi impendere vei potest, vel debet, maxime subsecuta transactionis impletione, quae etiam minimum malevolentiae cuiusvis scrupulum penitus sit sublatura. Quae omnia paucis et nudo ac sincero animo Ill. D. V. ad ipsius petitionem significare voiuimus ac sane debuimus, nihil dubitantes, quin Ill. D. V. candidissimam mentem Caes. Mtis in hoc toto negotio sit agnitura, utpote quem videat omnia ea, quae possit, prono ac lubenti animo spondere et in sese recipere velle, quo posito certe ea, quae in manu ac potestate Mtis Suae Caes. non sunt, ab eadem etiam urgentius exigenda nequaquam videntur. Speramus D. V. autoritate atque industria sua effecturam, ut sublatis omnibus scrupulis bene atque amice inter nos ad ratificationem cum Caes. Mtis, tum Ser. Poloniae Regis possit convenire. Cracoviae XIII Augusti. 10. (Epistola quarta legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta 1)). Cracoviae 19 Augusti. S. Caes. Mtas... Decimaquinta mensis Augusti scripsimus ad Mtem V. Caes., quales articulos Legatus Pontificius nobis duobus, Kpiscopo Vratislaviensi et Hornsteinio, obtulerit et quod pro tempore ad eos responderimus, quidque in ea parte a Mte V. Caes. responsi quam humillime desideremus. Triduo post, hoc est duode vicesim a Augusti idem Legatus aliud ad nos scriptum deputatorum Polonorum misit, quod illi decima sexta et decimaseptima Augusti confecisse dicebantur, eius tenoris, qui infra N° VI notatus est 2). Ad quod scriptum cum Legatus petiisset, ut statim et quidem cathegorice responderemus, fecimus, quod nostri erat officii, et inspectis diligenter mandatorum nostrorum praescriptis, in eam 1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1596), oryginał. 2) Wydrukowane poniżej jako nr. 11.