rendum conveniret, quod tempus deinceps facile posset in complures annos pro occasione et necessitate continuari. Tertium principale caput ab Ill. D. V. propositum, est de ratione belli gerendi, in quo de sede belli, de modo inferendi vel propulsandi deque viribus societatis in defensionem huius Regni convertendis agitur, si forte beili Turcici moles in hoc Regnum ingrueret. Ad quae capita ista Mtis Caes. responsio est: Coniunctis agminibus atque congregato in unum aliquem locum exercitu ut res geratur, neque per commeatus rationes, neque per locorum distantiam, neque per alias gravissimas considerationes fieri commode posse. Quare sic negotium instituendum, ut Caes. Mtas Turcam in Hungaria, ubi quam oportunissime quamque maximo cum hostis detrimento poterit, pro viribus distrahat et aggrediatur, idem faciant Stirii et Carinthii, idem Transilvaniae Princeps; distractis hac ratione Turcarum viribus, Poloni communem hostem iis in locis, quae Poloniae viciniora sunt et e quibus aditus in Poloniam Turcis patere queat, infestent. Quod si nimia Turcarum potentia unam aliquam in partem sociorum incumberet, tunc reliqui socii parti laboranti pro rei necessitate certa aliqua et iam in hac tractatione definienda exercitus portione confestim succurrere ac fidelem opem ferre teneantur. Quae huic tertio capiti adiecta sunt alicuius etiam momenti capitula, de praemiis belli, de pace insciis sociis cum hoste non componenda ac de cautione atque certitudine rerum conventarum, de iis haec est Suae Mtis Caes. sententia: Si praepotens Deus pro benignitate sua prosperiorem aliquem Christiano exercitui successum largiretur, quod Turcarum modo in potestate est ac nullius ante partis fuerat, in eo dividendo iudicio Summi Pontificis stetur; quod vero unius vei alterius antehac partis fuerit, id eodem postliminio iure revertatur. De Walachia et Moldavia auctoritate eiusdem Summi Pontificis amice transigi posset, sic, ut interea temporis nuili partium in iure suo quacunque ratione praeiudicetur. De pace aut foedere cum communi hoste insciis sociis nihil esset constituendum. Denique suprascripta omnia, aut si qua etiam essent alia confoederationis capita, scripto authentico trigemino vel quadrigemino comprehendi et solenni modo sigillis ac subscriptionibus partium vigore mandatorum ac plenipotentiarum iuramenti loco possint confirmari. Praeter haec omnia et singula, quae seorsim ab Ill. D. V. de Ser. Maximiliano deque ordinum Hungariae iureiurando nondum praestito repetita sunt, eorum postremum sic se habet, quod Mtas Sua Caes. non semel apud Hungaros praestationem illam ursit, sed deprehendit, difficulter id extra comitia, quibus Mtas Sua Caes. coram intersit, obtineri potuisse; quam rem etiam deinceps sibi curae habebit.