Primum igitur caput de sociis belli fuerat; ad qtldd ex praescripto maridatornrh nostrorum respondemus: si de sociorum, qui proprie socii atque confoederati appellentur, numero ae certitudine queratur; in hane societatem ac foedus convenire posse ac debere: Primum S. D. N. Clementem Octavum Pontificem Maximum cum sacro Cardinalium Collegid, qua omni de re nemo melius atque rectius quam ipsa D. V. 111. potest sighificare. Accedet deinde S. Caes Mtas cum Regnis atque domiriiis suis: Hungaria, Boheriiia, Austria, Mdravia ei Silesia, a quibus Regnis et doniiniis suis Mtas Sua Caes. iam tunc ad hoc foedus ferendum atque conficiendum amplissima mandata accepit, superiotibus proximis VarsaViensibus comitiis edita atque ostensa. Et quia Ill. Transilvaniae Princeps iam ante cum Mte Sua Caes. in hoc sociali bello coniunctus est, cupit et omnino vult Mtas Sua Caes., ut ipse quoque Transilvanus Prinfeeps comprehensus hoc foedere intelligatur; Styria vero, Carinthia et Tyroliensis provinciae. tametsi immediate Mti Suae Caes. non Sunt subditae, quotiescurique tamen sive de bdlo, sive de induciis Turcicis agitur, una cum provinciis Suae Caes. Mtis ipsae quoque comprehendantur; quamobrem illarum ratione nulla posset difficultas oboriri. Porro de S Romani Impeni Principibus atque ordinibus huic etiam foederi peculiariter adiungendis S. Caes. Mtas apud Electores Imperii dihgenter hactenus constitit, sed nihil certi responsi impetrare potuit; quocirca eadem de re, utpote quae in manu Suae Caes. Mtis non sit, nihil etiam certi ac definiti spondere Mtas Sua Caes. potest. Urgere tamen negotium ne nunc quidem cessat, atque hoc interea tacendum non est, Imperii status atque ordines, quamquam foedere antiturcico proprie sic dicto comprehensi non sunt, tamen auxilia anteturcica et hactenus largissime promisisse et re ipsa praestitisse et etiam nunc praestare et Caes. Mti dispositionem auxiliorum illorum praestitorum atque praestandorum, dummodo contra Turcam adhibcantur, liberam plane relinquere, neque vero ulii dubium esse debet, quin durante periculoso hoc bello eadem etiam deinceps sint ac fortassis etiam maiora auxiiia praestituri. Quod etiam, quoad auxilia praestita ac praestanda, de potentissimo Hispaniarum Rege, cuius eadem fere ratio est, dici recte potest; nam et ille quantumvis peculiari foedere antiturcico Mti Suae Caes. non sit coniunctus, valida tamen cum primis auxilia Mti Suae hactenus praestitit, cum superioribus annis et magnam pecuniae vim Suae Mti Caes. repraesentavit et classem etiam in mari Mediteraneo aluerit, per quam gravia Turcis damna intulit et hoc ipso anno classem armatam in eodem mari Mediteraneo paratam et instructam habeat ad Turcarum conatus ibi locorum pro viribus reprimendos, ipsasque Turcae ditiones hostiliter invadendas. Ad Moscoviae Ducem, qui superiori anno non contemnendo, sed liberali plane munere Mti Suae Caes. subvenit,