Quod pertinet ad Imperium, D. oratores Caesaris clare explicabunt, quid possit praestare Caes. Mtas, et ideo licet voce aliqua explicaverirn, remitto tamen me scripto, quod ipsi tradent; nihil etiam de nervo belli et neque de genere militum attingere visum est, cum omnia haec reserventur explicanda Caesaris oratoribus. De sede belli et de ratione belli administrandi nihil potest certi statui, nisi prius observentur consilia et conatus hostium et consulentur imperatores exercituum et audiantur eorum sententiae; si tamen aliquid habent D. V. Ill., quod cupiant, illud proponere poterunt, auditis etiam Caesareis oratoribus omnia plene examinabuntur, ut certa aliqua determinatio iniri possit Subsidium pecuniarium tam Caesar quam Pontifex praestabunt et quod attinet ad Pontificem, est iam paratum; satisfiet tractationi Będzinensi, cautiones possibiies et honestae dabuntur et possunt excogitare et proponere, quae magis ipsis expedire videbuntun Quod ad generalatum Maximiliani, rogo D. V. Ill., ut honestiorem modum excogitent, quo possit eorum voluntati satisfieri et animi non magis exuicerentur. 9. (Alegat do nru 6). Dominorum Commissariorum Caes. Mtis rescriptum 1). jj Augusti. Ill. atque Rev. D. Legate.... Ex illa subnotatione, quae hesterna die Ill. D. V. ad nos misit, excerpta ex uberiore scripto D. Deputatorum Polonorum, cuius nobis scripti non est copia facta, intellexerimus, cupere D. V. Ill., ut de potioribus quibusdam ineundi foederis conditionibus, quae S. Caes. Mtis sententia sit, quaeque conditionum illarum ineundarum certitudo esse possit, breviter ac dilucide explicemus. Qua in re lubenter ac merito Ill. D. V. desiderio ac voluntati morem gerimus, cum hac sola de causa a S. Caes. Mte huc missi simus, ut de conditionibus illius pressius et exactius dispiciatur ac tandem adspirante divina clementia certi in iis aliquid, si qua ratione fieri possit, conveniat. Itaque mentem Suae Mtis Caes. D. V. pro candore nostro lubenter aperiemus, nihii ambigentes, eodem candore scriptum hoc nostrum, quod Ill. D. V. offerimus, ab ea acceptum ac, si quod Deus omen avertat, de re tota inter partes convenire fortasse non potest, in nullum Caes. Mtis praeiudicium vel incommodum interpretatum iri. 1) Według RP. Czartor. N° 332 str. 9- 12 i alegatu IV do listu powyżej pod nr. 6 wydrukowanego, w archiwum dworu i panstwa we Wiedniu; w pierwszym ma date 14, w dru. gim 13 sierpnia. 18*