das existimamus, partim etiam, quod cum de hisce conveniet, de reliquis facilius deinde conventurum speremus. Non modo autem iniqui nihil, sed ne difflciiis quidem rei quicquam illis urgendis postuiare se ordines existimant, cum non modo in tanti periculi communione nemo reprehendi posset, si securitati publicae quam maxime prospectum velit, sed nomine S. D. N. ac Caes. Mtis pleraque ultro etiam iis iam ante partim proposita, partim promissa ipsorum Caesareorum legatorum, tum maxime etiam Dominorum Nuntiorum Apostolicorum et orationibus et sermonibus et scripto responsis descriptis 1). Quod si tamen Ill: D. V. aliquae ex hisce conditionibus difficiliores viderentur, Ill. D. V. arbitrio atque prudentiae non inviti permittimus, quacunque conditione visum illi fuerit: tractandi initium fiat; pro nostro omni candore atque sinceritate, quam testatam Ill. D. V. per omnia in negotio hoc cupimus, non tam externam speciem aut nomina, quam rem ipsam spectabimus; S. R. Mti etiam atque ordinibus, quod in tanto penculo adeundo communicandoque cum dignitatis aliqua, tum imprimis securitatis publicae ratio proposita sit, neque S. D. N. neque Ill. Dnem V., neque quemquam vitio versum speramus. Ita omne Regnum hoc in acie quasi contra tot barbarorum gentium inundationem pro reliqua Christianitate expositum et meritum de Christianitate et adhuc mereri posse existimant, ut neque periculo alicui temere id obiici S. D. N. in ipsum velle existiment et cum S. D. N., tum Ill. D. V. favore non indignum putent. Cui quidem utrique et R. Mtem universumque Regnum, tum nos quoque iterum atque iterum commendamus. 8. (Alegat do nru 6). Illustrissimi Cardinalis Caietani rescriptum 2). 13 Augusti. Circa primam conditionem de sociis belli: Pontifex eo modo, quo actum fuit in foedere tempore Pii V cum Rege Hispaniarum et Dominio Venetorum, se obligabit. De S. Rege Hispaniarum: iam multa tribuit et tribuet auxilia Caes. Mti et ex subsidiis, quae singulis annis percipit ex concessione Apostolica ex clero Hispaniarum, solet et tenet classem maritimam comparare contra Turcas, prout hoc anno et superiori fecit, quod distrahet maxime Turcicas vires; quoad alios Principes Italiae exceptis Venetis, non solent in confoederatione nominari, sed fere semper cum summo Pontifice vires coniungunt. 1) W RP.: descripsit. 2) RP. Bibl. Czartoryskich nr. 332 str. 8. Data wypisana na marginesie.