plena de iis mandata se habere negarent, nunc potius ab illis responsum ad eas reportamus, quam quicquam ipsi proponere debeamus. Ut tamen Ill. D. Eorum sciant, de quibus maxime declaratiouem eorum seu S. Caes. Mtis requiramus, aliquas commemorare non praetermittimus, non omnes nirmrum, sed eas tantum, quae vei graviores nobis videntur quibusque maxime negotium hoc contineri existimemus, vel ad quas plenius responsum R. Mtas atque ordines adhuc expectent; ad quas cum diserte legati Caes. Mtis responderint, ut nostram etiam sententiam de iis quam primum ostendamus, non inviti faciemus. Prima in hoc genere 1) conditio est de sociis belli, in quibus ultra S. D. N., S. Cardinalium Collegium, Ser. Hispaniarum Regem Principesque Italiae, Romani etiam Imperii ac Mosci societatem ultro nomine Caes. Mtis oblatam propositamque ordinibus fuisse, cum ipsos memoria tenere arbitramur, tum vel orationes ipsae lippis edttae testantur; de iis igitur quid solidi certique nunc afferant, imprimis requirendum sibi ordines putant. Alterum caput ad vires belli contra tam potentem hostem pertinet; Guius capitis aliquot, quemadmodum meminerint, partes sunt: nam et de numero militum et apparatu belli et subsidio pecuniario, utque perpetua ea sint, quoad belium duret, et comeatu, similibus rebus aliis in superiorum comitiorum tractatione plerisque iam fore promissis, in eo definiendum certique aliquid ostendendum nunc est. Proximum huic de ratione belli gerendi est: in qua de sede potissimum belli et an inferendum, an propuisandum sit, maximeque, si in hoc Regnum hostis arma converteret, de exercitu viribusque omnibus ad huius defensionem huc non ofTerendis, tum eius generis rebus statuendum. Non minoris etiam momenti conditio est, quae ad Ser. Archiducem Maximiiianum pertinet; de hac duo potissimum in superioribus tractationibus promissa recordari Ill. D. Eorum arbitramur conditionum: transactioni Bendzinensi per omnia satisfacturum, quemadmodum et Hungariae ordines, alterum exercitui pro generali non praefectum eum iri. De horum igitur non tam praestatione, ut quae ante promissa sit, sed loco, tempore non modo ac certitudine praestandorum certine aliquid iam determinandum. Reliquae eae potioribus conditionibus sunt de premiis belli, de pace absque R. Mte atque ordinibus non facienda, sed cautione denique ac certitudine omnium rerum harum sunt quidem praeter hasce aliae etiam nonnuliae conditiones, sed quemadmodum ostendimus, praecipuas tantum et eas, in quibus maxime negotium versari existimaremus, commemoran- 1) W archiwum dworu i panstwa we Wiedniu (Polonica 1596), gdzie znajduje się odpis tego memoryalu w urywku, zaczyna się dopiero od tego ustępu. Dyaryusz sejruu vvarsz. r. 1597. 18