et Agria, plane concidit et prostrata est, ut sublevari amplius atque erigi vix possit; Transylvania, quae illius pauca quaedam appendix est, circumdata undique a Turcis et Tartaris cedere tandem et iniquissimum servitutis jugum subire cogetur: ac iis provinciis occupatis ac plane possessis, illis aggeribus dejectis, illis ruptis obicibus, nemo est, qui non videat, vos non modo cum Turcis communes fines habituros, sed ab illis magna ex parte inangustatos et circumsessos esse. At enim dicet aliquis: Ungaria occupata patebit libere Turcis excursus non modo in hoc Regnum, sed multo magis in Germaniam atque Italiam; iliis timendum ac providendum est, nos eadem conditione erimus, qua fuimus hactenus, pacis, quam cum iis habemus, tuti atque securi, quam sperandum est, quo viciniores nobis fuerint, eo amicabilius servaturos. Sit ita sane, nunquam Turcis in mentem veniat, ut Polonis bellum inferant. Cum istis solis mutat Etiops pellem et Pardus varietatem suam, cum iis pacem intactam imo sacfosanctam tenet. Sed quae tandem erit ista pax? Dicetis cum Propheta: pax, pax et non erit pax, sed sub nomine pacis bellum atrox, invidiosum, intestinum, quod Regnum hoc longa quasi tabe consumet, continuas atque infestas militum excursiones tolerare cogemini, exuri villas, abigi pecora, abduci captivos. At haec prohibenda aedificanda vobis erunt propugnacula, muniendae arces, ordinandi milites, in praesidiis et in confiniis collocandi, atque interim frequenter vobis excurrendum erit ad auream illam portam, non nisi auro penetrabilem, vel quaestum injurias, vel deprecatum ofTensiones, sed quantumvis auro onusti ibitis, tamen redibitis contumeliis onerati. Haec aliaque quam plurima viris fortibus, generosis, nobilibus, libertati assuetis, gravia atque indigna, a dignitate atque maiestate hujus praeciarissimi Regni aliena, toleranda vobis erunt, si provinciarum adjacentium ruinas et clades otiosi spectabitis, et tam potentem, tam immanem, tam importunum tyrannum ditiones suas cum finibus vestris conjungere patiemini. Sin autem tanta haec dedecora, sub nomine pacis haud dubiae servitutis authoramenta subire horret animus vester, si hoc a me non oratione, sed prophetia potius pronuntiari yobis pro vestra sapientia intelligetis, non est diutius cunctandum, sed occurrendum periculis, Ungariae jacenti quidem et semimortuae, sed tamen adhuc spiranti, porrigendae manus, ferenda auxilia, sublevandum omnino est et erigendum firmissimum totius Christianitatis, ac praecipue hujus Regni munimentum et propugnaculum. Invitat vos ad conjungenda secum arma Caesarea Mtas, invitat, hortatur, rogat S. D. N., isque sibi pollicetur certe alios principes Christianos vestrum exemplum secuturos et cum vos viderint fecisse, quod nunquam fecistis, illos, quod aliquando fecerunt, absque dubio esse facturos. Conditiones ineundi foederis vobis proponuntur, si rei, quae aggre