petiit, ut interea, dum de scripto illo cum Polonis seorsim ageret, domum nostram redire ibique praestolari vellemus, donec quid fieri vellet ac necesse esset, denuo nobis significaret. Ita reiictis cum Legato Polonis secessimus; in eorundem vero Polonorum praesentia postea lectum illud scriptum est, cuius nobis summam excerptam sive articulos tantum aiiquos (nam integrum scriptum nobis editum non est) Legatus a prandio misit eius tenoris, qui infra numero III subnotatus est 1), petiitque a nobis, ut ad singuios illos articulos confestim scripto rursum responderemus. Nos inspectis articulis diligenter illos examinavimus et ad normam mandatorum nostrorum sive instructionis accurate contulimus, maturoque consilio habito in eam deinde sententiam respondimus, quae infra N° IV notata est 2). Quia vero describi tam cito non potuit responsio illa, ut eodem die statim Legato offerretur, idcirco dilatiunculam parvam rogavimus ac die altero, qui fuit decimus quartus Augustj, bene mane, hora nimirum sexta matutina Legato illam obtulimus eiusque arbitrio commisimus, quae illius responsionis capita, quo modo quove tempore vellet cum Polonis communicare. Visum est autem Legato de duobus tantum primis capitibus, nimirum de sociis belli et de belli, ut vocant, nervo cum Polonis agere, caeteris capitibus in commodius tempus reservatis; quamobrem ex responso nostro priores illos duos articulos excerpsit et ad Polonos misit 3). Nihilominus vero eodem die sub vesperam iterum me Episcopum Vratislaviensem et me Hornsteinium ad sese vocavit ac prolatis novis articulis, qui inferius N° V notati sunt 4), de iis cepit nobiscum loqui. Ac prima- 1) Por. poniżej pod nr. 7 wydrukowane pismo: Primum a dominis commissariis Polonicis scriptum traditum. 2) Odpowiedz ta wydrukowana poniżej pod nr. 9: Dominorum commissariorum Caes. Mtis rescriptum. 3) Por. poniżej pod nr. 8; Ill. Cardinalis Caietani rescriptum. 4) Ceduła ta dodana do listu jako alegat V: 14 Augusti 1596. 1° Domini Poloni vo- lunt omnino reddi certiores et de numero et de qualitate militum Caes. Mtis, quot scilicet pedites, quot equites possit comparare, ut postea ipsi possint decernere, quot milites possint subministrare et cuius generis; et si DD. VV. Ill. non possunt quid certi afferre, provideant at quo pacto sciscitari vel a Caes. Mte, vel ab eius Ministris, ut aliquid certi Polonis possit responderi. 20 Petunt etiam omnino assecurationem, quod exercitus erit ita perpetuus ct diuturnus, sicut foedus, et quod transacto triennio Imperium subministrabit subsidium, quoot modo praestat. 30 Petunt etiam Poloni, quod antequam concludatur foedus, Ser. Maximi- lianus ratificet et iuret transactionem Bendzinensem, cum haec ratificatio non sit de condi- tionibus foederis et debeat omnino praecedere, cum sit vinculum obligationis iam factae, et ideo debent DD. VV. accurate super his respondere. Idem etiam de, generalatu ut notus sit Caesari sensus Polonorum, licet de modo capietur aliquod temperamentum. Jdem de ra-