1) Quod auxilia illa, quae Mtas. V. Caes. a Regnis ac provinciis suis ac praesertim ab Imperio Romano hactenus vei ordinaria, vel extraordinaria ratione obtinuit, durante confoederatione perpetuo sint eodem tenore duratura. 2) Quod illa ipsa auxilia Imperialia, casu quo Turca vim suam in Poloniae Regnum converteret, non in Hungariam tantum, sed in ipsius Poloniae defensionem debeant impendi. 3) Quod pax cum Turca nulla penitus debeat fieri insciis ac non consentientibus Polonis. 4) Quod horum capitum certitudo praecipuorum Impeni ordinum fideiussione intra certum ac praescriptum tempus debeat confirmari. Quae capita, quamquam literis consignata nondum accepimus, quia tamen maximi nobis momenti visa sunt et quia certam mittendarum quotidie literarum rationem nondum habemus, iccirco hac occasione mittere Mti voluimus, ut de iis deliberare saltem Mtas V. Caes. ac deinceps, si in iis urgendis Poloni persisterent, tanto certiore nobis responso occurrere posset. Cracoviae raptim 10 Augusti 1596. 6. (Epistola tertia legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta 1)). Cracoviae 15 Augusti 1596. Ex literis nostris nona ac decima huius mensis Augusti scriptis intelligere potuit Mtas Vra Caes., quid in eum usque diem hic actum sit. Duodecima eiusdem mensis vocavit nos ad sese Cardinalis Legatus, vocatis prius etiam Polonis commissariis; cumque assedissemus, exorsus est Premisliensis Episcopus 2) ac dixit: Nudius quartus sese pollicitos esse, quod sanctae huius confoederationis cum Mte Vra Caes. ineundae capita quaedam scripto comprehendere et Legato offerre vellent; eius promissi memores sese in scriptum sententiam suam retulisse, quod scriptum Legato offerant, censurae id et examini illius debito modo subiicientes; facturum de eo Legatum, posteaquam illud legerit et examinaverit, quod ipsi pro prudentia sua utile et commodum videretur. Legatus paucis excepit, se Polonis gratias agere, quod mentem ad promovendum negotium tam promptam haberent; velle sese dispicere, quid scriptum illud contineat, ut statuere deinde possit, quid cum nostra vel altera parte in posterum tractare debeat; a nobis autem benevole 1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu. Polonica 1596. Oryginal. 2) Wawrzyniec Goślicki.