dicitur opinionis, ut neget exercitus coniungendos esse, sed vicissim novam hanc in medium apud suos profert sententiam, ut obligandam Caes. Mtem censeat, non tam ad Turcicum, quam ad Tartaricum bellum conficiendum, cum parum inquiat consultum foret Poloniae Regno, quod pacatam haberet Hungariam et Walachias, si ab integris a tergo Schytis deinceps hostiliter infestaretur. Qua de re humillime monendam censuimus Mtem V. Caes., ut rescribere nobis dignetur, quid de bello illo Tartarico etiam prosequendo, sive in foedere comprehendendo respondere debeamus, si forte de capite illo pertinacius urgeremur. Nam ut tum demum per celeres ad declarationem uberiorem confugiamus, veremur, ne temporis praestituti ratione excludamur, praesertim cum in hunc usque diem nihil nobis de dispositis ad hoc negotium equis renuntiatum sit; quorum si commoditate frui potuissemus, iam ante plusculos dies Mtem Vram. Caes. de his rebus fecissemus certiorem. Literas ad Regem Poloniae et ad Reginam a Mte Vra scriptas peculiari tabellario, adiunctis nostris commendativis, Varsaviam misimus. A Principe Transylvano audimus hic internuntium esse, sed nondum eius nobis copia fieri potuit, quantumvis in eo perquirendo nihil reliqui a nobis factum sit. E castris Polonicis praeter id quod supra scripsimus, a vicesima quinta Julii nihil huc perscriptum est; quod plerique in meliorem partem interpretantur, existimantes Cancellarium tam longo silentio non usurum, si magnum aliquod atque evidens periculum transitus Tartarorum prae manibus esset. Ouae omnia Mti V. Caes. quam humillime pro tempore scribenda duximus Cracoviae VIIIJ die Augusti MDXCVL Ioannes Episcopus Colocensis. Andreas Episcopus Wratislaviensis. Ioannes Christophorus ab Hornstain. Adam Gallus Popel a Lobkouitz. Ioannes liber baro ab Haym in Reichenstein. Ioannes Ioo. m. p. 5. (Epistola secunda legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta 1)). Cracoviae 10 Augusti 1596, S. Caes. Mtas... Scriptis et iam pene obsignatis literis nuntiatur nobis a fide dignis hominibus, Polonos in congressu suo hodierno sententiam illam, quam paulo post scriptam nobis tradituri sint, mordicus retinuisse ac deinceps etiam retenturos esse; nempe ut de quatuor his insequentibus capitibus omnino securi reddantur: 1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu. Polonica 1596. Załącznik do poprzedniego.