cionem, publica etiam fama ac literis decantatam, quasi tacito cum Turcis foedere conspirassent, ut non parum fuerit in innocentia sua atque rectorum factorum constantia demonstranda operae consumendum; qua de re, ne cuiquam moiesti sint, nolint fusius agere, haec tamen paucis dicenda fuisse, quod qui honori vim adferat, pupillam ipsius, quod dicitur, oculi perstringere videatur. Quod si iam ante, sola pietatis ac fortitudinis laude adducti, seriam in hac tractatione operam posuerint, quid censendum sit ipsos nunc facturos, posteaquam Pontifex Maximus, noh contentus ordinariis illis nuntiis suis, ad hoc negotium Legatum peculiarem, tanta dignitate, tantis virtutibus praeditum destinarit. Se quidem semper sui futuros similes, neque admissuros, ut in sese aliquid, quod ad communem salutem pertineat, desideretur, modo communibus periculis communi etiam aequabilitate rectaque agendi ratione occurratur. De particularibus arttculis necesse esse, ut seorsim inter sese deliberent, quod statim sint facturi, dummodo parva ipsis ad consilium capiendum morula impertiatur. Postremo Caesareae Mti V. singulares gratias de salute et literis egerunt obsequiaque et studia sua prolixissime vicissim detulerunt. Atque ita senatus, interloquente Legato Cardinali et negotium in duodecimam diem Augusti comperendinante, solutus est, quo die Poloni mentem debeant suam explicare, quibus tandem conditionibus, quae aequae ac tolerabiles sint, cogitent ad sacrum hoc foedus suam quoque voluntatem accomodare. In quibus consiliis expiscandis quamquam magna diligentia versamur, nihii tamen hucusque aliud intelligere potuimus, quam quod hodie in consilio ipsorum quinque circiter capita N° II hie subnotata 1) ad deliberandum proposita sunt, ad quae capita sententiam suam scripto vel cras perendie explicabunt. Hoc obiter tamen nobis renuntiatum est, animos omnium ad foedus faciendum propensos quidem esse, in hoc tantum cunctos iaborare, ut in foedere illo conficiendo et securitatis huius Regni et dignitatis ratio habeatur. Kt Fyrlejus quidem Palatinus Cracoviensis, quae primaria in hoc Regno dignitas est, huius 1) Alegat ten załączony do listu pod numerem II brzmi: Punti proposti dalli deputati diquesto Regno nella prima sessione. 1) Se devono proporre, o aspettare che sia loro proposto. 2) Et caso, che debbano proporre, se in scritto, o in viva voce. 3) Se devono inherire alle deliberazioni prese nella dieta di Cracovia. 4) Se devono moderare quelle deliberazioni. 5) Se fatta la moderatione si deve proporre alcuni capi piu essentiali et successivamente trattare delli altri. Li senatori sono andati indrizzando li deputati del equestre ordine al tenor del scritto primo, che da me fu dato a V. S. Ill. Tuttavia sono stati differenti li voti, ne altro si e risoluto, se non che il secretario tenghi all ordine un scritto, quale si dovra leggere nella sequente congregatione, che si fara tra di loro.