4. (Epistola prima legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta1)). Cracoviae p Augusti 1596. Sacra Caes Mtas... Ex praescripto mandatorum C. Mtis V. operam dedimus, ut legitimo tempore ad indictum Cracoviae conventum praesto esse possemus. Quod ita sumus assecuti, ut nos duo, ego electus Archiepiscopus Colocensis et ego Personalis praesentiae Locumtenens, vicesima quarta Juiii Zathoriam, in propinquum huic urbi oppidum, veniremus; in quo per quatriduum substitimus, ignari, ubi locorum caeteri Mtis V. commissarii essent. Nos vero caeteri, cum ipsis Calendis Augusti Ilcussii omnes convenissemus, postridie Calendas paulo post meridiem urbem hanc ingressi sumus, occurrentibus nobis honoris et officii causa primum Episcopi Casertani, deinde Nuntii Malaspinae, postea duobus Cardinalis legati Caietani Nepotibus cum asseclis suis, postremo Cardinalis Radziviiii Episcopi Cracoviensis familia: a quibus omnibus honesto ac splendido satis comitatu in diversoria sumus nostra deducti. Ea die ex commissariis Polonis pauci adhuc Cracoviam venerant, quae etiam causa fuit, quamobrem Marschalcus Regni 2), quem satis mature de adventu nostro certiorem feceramus, solito more nobis obviam non procedere iusserit; quo nomine se diligenter excusavit, idque officii praestiturum sese obtulit, si dieculam unam ingressum in urbem nostrum differre voluissemus. Nam praeter Cardinalem Radzivilium, Palatinum Posnaniensem 3) et Lenciciensem 4) et Episcopum Premisliensem 5) et paucos ex nuntiis terrestribus sive provincialibus nemo fere eo tempore adhuc aderat, plerisque in villis propinquioribus vel dispersis vel, ut ipsi dicebant, adventum nostrum praestolantibus. Nos vero, qui iam ante decoro satis comitatu instructi fueramus ac ducentos circiter equos ipsi habebamus, nuntiumque hunc Marschalc cum acceperamus, cum iam ab urbe Cracovia prope abessemus, nihil amplius cunctandum rati, urbem ingressi sumus. Et excusso pulvere, cum advesperasceret, duos ex familiaribus nostris ad Legatum Pontificium honoris causa misimus, qui ipsi de adventu nostro nuntiarent, de honore in occursu exhibito gratias agerent, studia nostra offerrent et de commoda eius propediem conveniendi occasione 1) Archiwum dworu i panstwa we Wiedniu. Polonica. 1596. Oryginal z podpisami szesciu komisarzy. 2) Mikołaj Zebrzydowski. 3) Hieronim Gostomski. 4) Stanistaw Minski. 5) Wawrzyniec Goślicki. 17 Dyaryusz sejmu warsz. r 1597. 17