iuramentum praestetur, iam ante quidem nos tentasse, sed difficulter id extra comitia, quibus ipsi coram adsimus, obtineri posse deprehendisse, nobis id deinceps curae futurum. 20. De contumeliosis legibus, quae novae sint, nihil nos scire ea de re, qui ex Hungaria adfuturi sint, respondere posse. 21. Inter Regna ditionesque coniunctas et confines pacta iam ante mutua intercedere, quae servanda sint. 22. De pace aut foedere nihii cum hoste insciis et inconsultis sociis constituendum esse. 23. Pristinis pactis, foederibus, transactionibus et conventionibus nihil hac societate derogandum esse. 24. Quaecunque tandem sancita fuerint ab iis, qui in foedere comprehendentur, scripto authentico ac solenni subscriptione sigilioque munito iuramenti loco confirmanda, aut si id quidem minus satisfecerit, iuramentum per mandatorios ac delegatos praestandum. De Moldavico negotio cum agetur, legati nostri diligentcr hoc cavebunt, ne in certam nos pertrahi obligationem sinant, ut si quid secus atque existimetur illis in partibus accidat, nos id luere cogamur. Omnino autem provideant, ut si nihil de foedere statuatur, inter Polonos ac Transilvanum nihil hostile tentetur, neve etiam inde offensae vei inimicitiae occasio inter nos et Polonos praebetur. Si vero aliquae forte difficultates moverentur, quibus explicandis aut haec aut priora nostra praescripta minime sufficerent, aut non satis luminis praeberent, pro prudentia ipsi sua et fide consilium quasi in arena capient, nosque quam celerrime certiores facient, nuliam autem stipulationem plane finient aut concludent, ut non minus nobis quam Ser. Regi atque ordinibus eorum, de quibus tractabitur, confirmatio ac ratihabitio integra sit ac libera; intra quod vero temporis spatium foederis conditiones, in quas descensum fuerit, confirmari ac ratihaberi debeant, utrinque statuendum. Haec autem omnia de foedere tantum contra Turcas, non autem contra alios intelligenda. Atque haec quidem hoc tempore praecipua visa sunt, quae legatis nostris praescribamus, intra quorum limites sese contineant, ne quam in stipulationem descendant, quam postea ratihabere et confirmare nequeamus. His diiigenter fideliterque ac sollicite curandis gratiam nostram Caesaream ac Regiam, quam multis iam ante nominibus merentur, magis magisque merituri sint. Datum in arce nostra Pragensi die 18 Julh. 1596. Rudolph. Ad mandatum S. C. Mtis proprium Io. Baruitius. I. W. Freymond.