Poppelio Barone a Lobkowicz in Duxau et Schreckenstain, Joanne ab Haym in Reichenstain, Barone Joanne Joo de Kazahaza Personalis praesentiae nostrae Regiae in iudiciis Locumtenente, Consiliariis atque oratoribus nostris, iuxta quam sese in conventu Deputatorum Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae, qui praesente Rev. Cardinale Caietano Legato Apostolico foederis contra Turcam feriendi causa Cracoviae habendus est, gerere debeant 1). Primum legati nostri ad iter sese ita comparabunt, ut sub huius mensis finem, et quidem si fieri possit, ad 25 julii non procul Cracovia duobus scilicet aut tribus inde miliaribus in unum coeant, ne separatim, sed quod decentiori comitatu fiat, coniunctim in Regiam urbem ingrediantur. Cracoviam cum ingressi fuerint, si Rex, quod futurum videtur, aberit, ad Cardinalem Caietanum Legatum Apostolicum mittent, ut quomodo conventum et colloquium inchoandum existimet, exquirant. Si Rex quidem aderit, ad aulae Mareschalcum, uti fieri solet, mittent, et quia a nobis ad tractationem foederis missi adsint, per eundem Regi significandum curabunt; quod etiam absente Rege fieri apud eos poterit, quibus iniunctum intelligent, ut legatos accipiant. Ad locum congressus cum ventum fuerit, ubi verrsimiliter Cardinalis Legatus solenne illud colloquium auspicaturus est, legati nostri in hanc sententiam, dicendi facultate sibi data, dicent: Quod Pontifex Maximus, quod Principes ac populi omnes Christiani iam diu summis animi studiis optarint, ut Inclytum Poloniae Regnum Regnis ac provinciis, quibus hostis communis Turca immineat, communi foedere iungatur, id ut nos inprimis optemus, gravissimas habere nos causas, qui prae caeteris Rpcae Christianae Principibus ac Regibus Regi Regnoque Poloniae vicinitatis, cognationis et affinitatis amicitiaeque iuribus, cum novis, tum antiquis coniuncti simus, ut unius partis salus a salute alterius necessario dependere videatur. Cum itaque conventus iste praesens Amplissimorum Regni Poloniae M. D. Lithuaniae ordinum consensu institutus sit, ut de sacro foedere pressius ac strictius agatur, adesse lectos aliquos a nobis e diversis Regnis provinciisque nostris legatos, viros primarios, qui sincere et candide cum Cardinali Legato ac deputatis ordinum Poloniae agant, deque iis, quae tractationis ratio postulet, animi nostri sententiam explicent. Expectare nos de ipsorum, qui deputati sint, integritate, ut non tantum patriae suae, sed etiam totius Christianitatis utiiitate sibi ob oculos posita ita sese volentes lubentesque ac faciies in hac tractatione praebeant scrupulosque superfluos removeant, ne anxia nimis concertatio rem tantopere omnibus optatam remoretur, 1) Oryginał z pieczęcią znajduje sie w Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (HausHofu.Staatsarchiv.) Polonica, fascykuł z roku 1596.