loco aut tempore celebrari nuptiae deberent, quod tamen Illius Celsitudinem praescisse oportuisset, ut in parato haberet, quae ad nuptias rite peragendas spectarent; scripsit quidem 111. Princeps domino sponso 1), tumque per litteras admonuit, ut mature 2) Ill. Celsitudinem de loco et tempore certiorem faceret, sed nondum responsum impetravit ullum; nec domini legati in comitiis Varsavia proxime habitis aliquid in ilio negotio actum definitumque noverunt, quo tum deliberatio de loco ac die nuptiarum reiecta fuit. Ex his R. Mtas haud difficulter colligere potest, quam grave et molestum Iilius Celsitudini accidet, si nuptiarum curam in se transferre debeat, cum et administratio IUius Celsitudini interdicta et Regni reditus aliis in potestatem dari subditisque omnium onerum immunitas concessa. Quare si diutius Rpcam Illius Celsitudo administrare debeat, ut R, Mtas illorum imperium abroget, quos singulis provinciis praefecerat, nec Suae Celsitudini aliquem superiorem, aut cum pari potestate adiungat, Illius Celsitudo officiose et fraterne rogat. Quod nisi fiet, Illius Celsltudini laesae Mtis aut rebellionis crimen R. Mtas non intentabit, si rebus sic exigentibus eos in ordinem redigerit suisque officiis privarit, cum Illius Celsitudo et aetate et prudentia et generis ratione rectius et commodius Rpcam consulentibus Regni consiliariis gerere possit, quam quisque eorum, quos R. Mtas rerum summa praefecerat, quibus et aditus ad eiusmodi munera, de iure et iuramento Regio est interciusus; perferre lllius Celsitudo non potest, ut Regnum per istos novos gubernatores in tot imperia dividatur, praesertim, cum ea res Iilius Ceisitudinis existimationem laedat, animorum distractionem inter subditos pariat ac summam in Rpcam confusionem invehat. Nec est, quod R. Mtas de Illius Celsitudinis diligentia in gubernanda Rpca aut fide erga Suam Mtem quidquam dubitet; persuasum enim R. Mtas sibi habeat, Illius Celsitudinem nihil intermissuram, quod ad florentem et tranquillum Regni statum pertinere videtur, fide et amore et benevolentia erga R. Mtem. Illius Celsitudo de R. Mte vicissim poliicetur, urbes et oppida, arces et castra ac totum denique Regnum Iliius Mas, cum in Regnum reversa fuerit, vel iure devolutionis Illius Mtis succesonbus sarta tecta reddituram Illius Ceisitudo promittit, subditorum quoque rationem Illius Celsitudo habebit, ne ulla illis imponantur onera, nisi id summa necessitas postulaverit et casus de iure permissi inciderint. Quod et Illius Celsitudinem hactenus summa cura providisse, Illius Celsitudini omnes boni viri testimonium perhibebunt. Ut autem ab omnibus oneribus plane immunes sint, commode fieri non potest, cum sine eorum contributione Re- 1) Nie wiadomo nam, kto byl tym narzeczonym. 2) W R P. matura.