omnes ordines ea de re fecisse certiores, et sperat Ipsius Celsitudo et benigne petit, ut omnes boni hoc iustum eius responsum et protestationem in optimam partem accipiant. Quod superest, Ipsius Celsitudo omnibus Regni ordinibus, civibus et incolis, ecclesiasticis pariter ac politicis, pro uniuscuiusque conditione, suam benevolentiam et gratiam benigne clementerque defert, 6. III. Prinoipis Domini Caroli amicissima quaedam postulata, quae R. Mti Suetiae et Poloniae lpsius Oelsitudinis Domino agnato ac fratri charissimo per Ill. et Ma- gnificos dominos oratores referri Ipsius Celsitudo benigne rogat1). Quod R. Mtas ad Ill. Principem de nuptiis Dominae Annae 2) praescripserat Iiliusque Celsitudinem rogaverat, ut summa cura et sollicitudine provideret, ne quid desideraretur, quod ad excipiendum tractandumque sponsum et Dominam Annam elocandam pro utriusque contrahentum dignitate pertineret, in eo IH. Princeps se ad voluntatem R. Mtis lubens accomodaret, nisi omnem hac in re gratificandi R. Mti occasionem Illius Celsitudini R. Mtas ipsa ademisset. Primo etenim R. Mtas in Hteris, quas secum Martinus 30. Aprilis Cracovia 3) attulit, se gubernationis formam, iuxta quam Regnum in Suae Mtis absentia administrari deberef, quaque Ill. Principem gubernarionis munere liberaret, se primo quoque tempore transmissuram significavit. Quae res etsi in efTectum adhuc deducta non est, Iilius tamen Celsitudinem consilii incertam atque ancipitem reddidit. Nam si Mtas R. aliis Regni administrationem committere velit, quomodo Illius Celsitudo prout res postulat sumptus nuptiales providere atque administrare potest? nec aequum videtur, ut cum honore Illius Celsitudo privata sit, onus sustineat, cum honores onus sequi debeat. Deinde R. Mtas singulis Regni provinciis novos gubernatores praefecerat, ut Finlandiae Nicolaum Flemingium, Sueolandiae (sic) Carolum Gostavi, Vestrogothiae et Ostrogothiae eius fratres Ericum et Arvidum, quibus demandaverat, ut reditus Regni colligerent atque in adventum Suae Mtis asservarent, subditis et missis per universum Regnum litteris tributorum omniumque fere onerum immunitatem concessit. Postremo Ill. Principem in hunc usque diem non esse4) tutum, quo 1) Odpowiedź tę podajemy według Rp. bibl. Czartoryskich 1. 332 str. 138. Nie znajdu­jemy tam daty, kiedy odpowiedź ta była dana, prawdopodobnie jednak, jak tytuł wskazuje dano ją tym posłom, których poselstwa akta powyżej sa wydrukowane ; odnosi sie ona zaś do poselstwa Marcina Kernera, wysłanego 30 kwietnia 1596 z Krakowa, jak wspomniano w tytule nru 5. (str. 212). ) Siostra Zygmunt III; zamierzone małżeństwo tu wspomniane rozchwiało się, umarła w stanie niezamężnym. 3) W R P: Varsavia. 4) W R P. niema.