omnibus ne minimum quidem in Ipsius Mtem committere se meminit, quod reprehensione dignum est. Quapropter Ipsius Mtem fraterne et officiose, Tll. Regni Poloniae M. D. Lithuaniae senatores, proceres et ordines amanter et benigne, prout postulat uniuscuiusque conditio, Ill. Princeps rogat et requirit, ut aequis animis Ipsius Celsitudinis satisfactionem accipiant, nec sinistre interpretentur, quod Ipsius Celsitudo iustam suam defensionem urgente necessitate latius et clarius susceperit, ad quam gravibus causis permota hoc tempore necessario descendit; Ipsius Celsitudinem tamen spes erga R. Mtem, Dominum agnatum et fratrem suum, pulcherrima fovet, Ipsius Mtem post iustam deliberationem mutaturam consilium et in posterum tales criminationes praetermissuram et in hoc haereditarium Regnum venturam, ut ipsamet R. Mtas eidem Regno possit praeesse et illud secundum normam praestiti iuramenti gubernare, eo consilio, ut hoc Regnum, quod in politicis negotiis reformatione maxime eget, in statum feliciorem, quo omnes confusiones, quae in Rpcam irrepserunt, abolescant, restituatur Si vero R. Mti quamprimum in hoc Regnum venire integrum non sit, officiose rogat Ipsius Celsitudo, ut Eius Mtas gubernandae Rpcae rationes tales ineat, quibus Regni saluti et subditorum utilitati consulatur: Ill. enim Principem non fugit, se in magnam invidiam apud Ems Mtem falsis adversariorum criminationibus vocatum esse, quod molestissimam hanc gubernationem et Rpcam susceperit. Et quamvis Ill Princeps Rpcae suam operam non obtruderit, sed rogatu R. Mtis ad eam administrandam accesserit, quod postea Regni ordines una mente comprobarunt; postea iterum a discedente ex hoc Regno R. Mte diversis vicibus Ipsius Celsitudo, ut Rpcam capesseret, rogata et ad hoc munus vocata sit, tamen decrevit Eius Celsitudo posthac invita R. Mte Rpcam non administrare, scd consilio et arbitrio senatorum et ordinum Regni permittit, qua ratione Hlis absente R. Mte Rpca gubernanda videatur. Et quandoquidem multa et gravia negotia hoc tempore incidunt, quae deliberanda et expedienda sunt, nisi Regno irrecuperabile damnum inde nasci debeat, ut sunt: primum discordia et controversiae in religione, quae gliscunt in dies, deinde perfecta pacis compositio cum Magno Moschorum Duce, item traditio arcis Kexholmensis et sufficiens assecuratio pacis perpetuae cum eodem Duce, postremo bellum et seditiones in Finlandia, in eius Ducatus perniciem et exitium exortae, aliaque negotia gravissima, quae necessario deliberanda et expendenda occurrunt, ut postea in R. Mtis et Regni utilitatem perficiantur, quae fortassis per haec, quae iam tractantur consilia, negligi possent, unde in Regno multo maior quam ante discordia existere posset. Quamobrem Ipsius Celsitudo hoc scripto protestatur, se esse hac in re innocentem et satis tempestive R. Mtem Regnique consiliarios et