stianae reipublicae statu, in cladibus a Turcis acceptis, in recensendis periculis, quae impendunt exagerandis; sunt enim haec nimium nota et pervulgata ac majora etiam, quam ut ulla oratione satis exprimi, nedum amplificari possint. Nec mala haec, ut olim, per literas aut nuntios ex longinquo venientes incerta pro certis atque de suo aliquid affingentes audivimus; sed ex vicino illo ipso die, quo acciderunt, accepimus et parum abfuit, quin armorum strepitum, tubarumque clangorem auribus nostris hausissimus atque Ungariam fumantem atque ardentem oculis ipsis nostris spectaverimus. Nec est, quod acerba ista calamitatum nostrarum commemoratione animos vestros permovere et ad commiserationem flectere et adducere studeam, cum mihi exploratissimum est, Mtem Vram pro sua singulari totoque orbi Christiano celebrata pietate ex tristissimis istis Christianorum successibus intimo quodam et vix credibili dolore angi, ut mihi magis inquirenda verba essent, quibus eum lenire ac mitigare, quam quibus excitare et provocare possem. Neque aliter existimandum est de his humanissimis viris, qui in hoc consessu sunt, quorum aliquos, satis mihi compertum est, acceptis iis acerbissimis nuntiis ubertim lachrimas profudisse: sunt nimirum his humanitatis et pietatis affectus, quos et natura pectoribus nostris insculpsit, et sacrosancta religio perfectius impressit. Nihil enim tamen eiusmodi commiseratione aut lacrymis proficimus, nisi ad opem ferendam afflictis serio ac sedulo consurgamus. Ac Sanctissimus Pater D. N. Clemens, quo nemo uberius Christiani populi calamitatibus illachrimatur, omnes interim cogitationum suarum et pastoralis sollicitudinis nervos intendit, si quo modo Christianorum vires collapsas erigere, etiam collabentes sustentare et periculis undique imminentibus occurrere possit. Itaque et caelum supplicationibus fatigat, atque ut Apostolus praecipit, instat apud Christianos principes opportune importune et pro paterna sua authoritate et charitate arguit, increpat, obsecrat, ut tandem aliquando expergiscantur, ut pestiferis inter se discordiis ac simultatibus funestisque bellis finem ponant, et in hoc unum pium sacrum, gloriosum planeque necessarium bellum vires omnes suas atque arma convertant, ut ad incendium hoc, quod sensim omnia Christianorum Regna pervastat, mox in eorum ditiones pervasurum aut extinguendum, aut saltim sistendum atque arcendum accurrant. Sed eo majori affectu atque ardore Mtem Vram, Serenissime Rex, atque hujus potentissimi Regni ordines hortatur atque obtestatur, quo majorem in vestris auxiliis, in vestris animis, vestra virtute spem collocavit. Nam dum hoc Regnum amplissimum ac florentissimum ac generossimorum militum, quibus abundat, dum vires integras nullisque bellis attritas, dum opportunitatem ac facilitatem ex vicino exercitus transportandi, aliaque ad eam rem faciendum considerat, facile in spem adducitur, si ad eas