animum ad iudicandum afferat), inficias ire potest, quin decretum pariens concordiam religionis, administrationem iuris et iustitiae confirmans, confusiones in Rpcam invectas tollens, iuramentum et assecurationem Regis et pacta haereditaria sarta tecta conservans, R. Mtis dignitatem et iura magis confirmet, quam imminuat. Cum igitur decretum Sudercopense, de quo controvertitur, tale ut modo diximus sit, ut ex eodem, cum iam trium linguarum typis excussum vulgo extet, unicuique facile apparet et postea latius declarari debet, quare omnis suspicio merito abesse debet, hoc decretum R. Mtis authoritatem labefactare. Dictitat enim naturalis ratio, historiae et quotidiana experientia testantur, quod in iis locis, quo religionis disparitas invasit, iuris et iustitiae ratio nulla habita fuit, regnavit aTa&a, exorta est 7r0Xux.py.Ttaj ideoque Rpcae salus non fuit diuturna, Reges brevi tempore regnarunt, nec eorum dignitas et iura conservata sunt, deinde Regia dignitas diuturna esse nequit, ubi Regis officia negliguntur, quae sunt: propagare in Regno religionem, ius et iustitiam administrare, dhra^ta? abolere. His enim quasi iactis fundamentis Rpcarum salus innititur, Regumque tantisper felix fuit gubernatio, quoad illi iis, quas diximus rebus, dederunt operam; at vero simulatque illi curam earum rerum remiserunt, eorum gubernatio labefactata fuit, sicut ex historiis, quas recensere hoc loco nimis longum foret, videre est. Jam oritur quaestio, quae res tandem inveniatur in decreto Sudercopensi, quae paulo ante commemoratis adversetur; statim enim initio decreti sit promissio et confirmatio fidelitatis, qua subditi ratione sui iuramenti tempore inaugurationis praestiti R. Mti obstricti sunt, deinde religionis concordia constituitur, omnes enim, qui extemas superstitiones invehere et in vulgus spargere conantur, exigente R. Mtis iuramento et assecuratione repelluntur, omnia illegitima conventicula prohibentur, quibus rebus Rpcae commodis maxime prospicitur; qua ratione enim concordiae in iis regionibus consulatur, ubi religionis disparitas admittitur, quotidiana experientia et potentissimorum Regnorum interitus et Rpcarum eversiones docent. In secundo eiusdem decreti membro agitur de Ipsius Celsitudinis titulo et authoritate Rpcae, Rege absente, gubernandae, neque hoc Ipsius R. Mtis dignitati et iuribus quicquam detrahit, sed potius confirmat; Rpcae enim interest eiusque utilitatibus hoc modo consulitur, si unus quispiam praeest, qui potentia et authoritate praecellit, quod ex damnis 7uo)o>x.paTia; tum in hac, tum in exteris regionibus ortis facile existimare licet, sicut externorum, maxime vero huius Regni annales demonstrant. Ex hac enim orta sunt intestina bella, Regnumque in sui detrimentum et interitum alieno iusro subiectum: nam naturaliter homines ad dissentiendum sunt faciles. Secundo, etiam male consulitur Rpcae, si multi pari potestate