consilio Hbenter praevenerit et averterit, ut ex hac etiam parte Rpcae ratio habeatur. Demum cum lllius Celsitudo vectigalia Regni per aliquot annorum curricula in manibus habuerit, debent legati efflagitare rationes, ut planae et expeditae sint, si quando Rex in patriam revenerit (quod per Dei gratiam propediem fiet) ac statim pateat, quae debita Regni fuerint persoluta et quae secus. Hasce quaestiones legati tenebuntur, quo possint modo, solertia et prudentia (uti ipsis confidimus) proponere, proinde ac res nostras atque negotia quam rectissime confici, voluntatem ac mandatum nostrum quam perfectissime expleri posse arbitrentur. 5. Apologia decreti Sudercopensis et responsum Ill. Principis Caroli... ad ea gravamina, quibus Ser. Princeps et Dominus Sigismundus etc... tum literis suis Cracoviae XXX Aprilis huius MDXCVI anni datis, quas Martinus Kernerus Ipsius Celsitudinis minister aulicus attulit 1), tum quoque illis orationibus, quas D. Legati Sueci et Poloni, Sueci quidem mandatu R. Mtis III octobris, oratores Poloni vero... Senatus nec non... Regni Poloniae M. D. Lithuaniae ordinum omnium nomine XXVI2) septembris eiusdem anni in aula Stockholmensi... habuerunt, Ill. Principem praeter Ipsius Celsitudinis opinionem insimulat; quae apologia et responsum tum veritate, tum iis rationibus nititur, quibus R. Mti satisfecisse se Ill. Princeps plane confidit. Stokholmiae 23 octobris Anno 1596. Primum R. Mtis gravamen est, quod Ill. Princeps in indicendis comitiis Sudercopensibus et decreto ibidem facto derogaverit Jpsius Mtis dignitati, praeeminentiae et iuribus Regalibus. Ad quod primum obiectum Ill. Princeps sic respondet: Quamvis secundum vulgatam iuris regulam: Actore non probante reus absolvitur, hanc accusationem silentio praeterire posset, quandoquidem Ipsius Mtas non probar, quo pacto Ipsius Mtis authoritati et iuribus iis capitibus, quae Sudercopensi decreto inserta sunt, aliquid derogetur, sed nudam duntaxat suam accusationem proponit, nulla adiecta ratione, qua accusatio nitatur et confirmetur: attamen, ut Ipsius Celsitudinis innocentia innotescat, sequenti argumento demonstrat. id quod modo dixi decretum non solum Ipsius Mtis dignitatem et existimationem non imminuere, verum etiam eandem stabilire et munire. Primum enim nemo sanae mentis (nisi affectibus praeoccupatum 1) Nie znamy samego poselstwa Marcina Kernera; mamy jednak odpowiedź Karola na nie, którą (według RP. Bibl. Czartor. Nr. 332 str. 138) podajemy poniżej pod Nr. 6. 2) Powyżej pod Nr. 2. (str. 187 sq;) podaliśmy ową mowę posłów, lecz tam (w druku oryginalnym) ma ona datę 6 octobris, tu zaś podaną jest z datą 26 septembris; ta niezgo­dność daty jest jednak tylko pozorna i pochodzi stąd, źe w Szwecyi używano wtedy kalen­darza juliańskiego, w Polsce zaś gregoryańskiego, różniących sie podówczas o dni 10.