colligantur et abs iisdem iuxta Ser. Regis praescriptas rationes et literas unicuique datas expendentur. Officiarii omnes in functionibus attributis persistant et restituantur remoti. Ommes quae coronae sunt arces, praesidia, civitates, provinciae et dynastiae, ut et caetera omnia, servitoribus R. Mti iuratis olim commissa, iterum illis pateant et commendentur, quandoquidem et ipsi ad earum rerum administrationem nonnunquam inutiles fuerint aut inepti, eorumque copia non modica existat, Ill. Principis ministri removeantur administratione Regni, neque ex publicis Coronae bonis alantur, aut ulla stipendia faciant. Sic et patrocinia per Regias litteras quibusvis personis facta et collata, secundum legis Suecanae authoritatem pro ratis sancte et reverenter habeantur, ut ne quis causa non legitime cognita ac disceptata in carcerem vel aliud quodvis supplicium per vim rapiatur. Omnia civitatum aliorumque iuste acquisita privilegia debito sint in vigore et respectu, ut si quid iis contrarium fuerit, repudietur et ascindatur. Inusitata onera, exactiones, structurae et sumptus, qui hospitaliter exigi consueverunt, absque singulari Regis permissione et mandato subditis non imperentur. Veteranis servitoribus aulae, uti sunt: equitibus, cursoribus, armigeris et caeteris decenter et debite persolvatur, quique ad serviendum amplius inutiles non fuerint, necessariis sumptibus tollerentur. Porro cum titulus ille, qui Ill. Principi nomine iuris haereditarii nuncupatus est, tam apud exteros, quam inter nostrates multo sit magnificentior et laudabilior illo nupere ex decretis Sudercopianis adscititio, quo Ill. Princeps sese inscripserit Gubernatorem Sueciae, et cum ille ambiguitatem pariet, siquidem ab omnibus simiiiter non intelligetur et accipietur, eius igitur usu nihil pene accedit vel decedit Ill. Principis plenipotentiae et authoritati, debent igitur legati in id potissimum elaborare, ut Ill. Princeps omittat et renunciet titulum Gubernatoris, qui prius nunquam sub Regibus legitime constitutis in usu cuiquam tuit, sed usitato sit contentus saltem, cum inter omnes sit honestus satis et commendatus. Commotionem autem istam, quam contra Flemmingum exortam esse persenserat, non patitur S. R. Mtas latius serpere et propagari, sed flagitat, ut omne admissum iuxta legem patriae vindicetur et corrigatur. Cum proventus annonae, uti comperimus, adeo nunc tenuis est, ut immodica illius ftat caritas, admonendus est Ill. Princeps, ne quae vis frumenti ad exteras nationes exportetur, unde subditi ad summam famem, inopiam et calamitatem adduci possent, quod periculum S. R. Mtas omni 14*