terne, amanter et graviter monens, ut ulteriori eiuscemodi petitionis molestia liberaretur et potius acquiesceret illa plenipotentia, quae Principi in forma regiminis prius est a R. Mte directa, pfaesertim cum ipsius vigor non usque adeo erit diuturnus, quandoquidem cogitet Rex Deo remige et auspice quamprimum ad nos reverti, ut sic praesens statuat et disponat de rebus omnibus, quae necessariae esse et reformatione aliqua indigere videbuntur. Sed cum Ili. Princeps nollet eam rem in tantum tempus differri et moram reversionis Ser. Regis valde impatienter ferret atque ideo excitaret ordines Regni ad conventum Sudercopiae cogendum, ut per eorum suffragia ampliorem gubernandi potestatem adipisceretur, vehementer igitur displicuit Regi, quod subditi, qui iuramenti religione ad ipsius Mtis fidem adstricti sunt, contra illius edictum vocati eo confluxerunt, et quidem eo proposito fine, ut quid contra Mtis R. aestimationem concluderetur, cuius rei cogitatio Ser. Regem non mediocriter urit. Sed tamen, ut tam Ill. Princeps videat et cognoscat, qua constantia Ser. Rex velit et desideret, ut mutuus ille fraternitatis respectus et Ulud benevolentiae vinculum, quod ipsa natura et sanguinis propinquissima ratio illis imposuit, sanctissime conservetur, quam etiam ut omnes Regni ordines cognoscant, quam sollicite desideret S. R. Mtas omnes confusiones, quae in Rpca oboriri poterunt, ex quibus Regnum in nonnullum discrimen vocari et adduci posset, salutaribus iisdemque tempestivis remediis praeveniri, complacuit, ut ea de causa et praeter Regias hortatorias literas amoris plenissimas etiam per legatos plenis mandatis interpellaretur Ipsius Celsitudo et caveretur, ut supremis dissidiorum facibus et motionum occasionibus sublatis acquiesceret Sua Celsituto regiminis ordinationi, quam Ser. Rex nobis patria excedens tradidit et reliquit, iisque omnibus abstineret, quae contra fore putarit, praesertim cum multa habeantur inter decreta Sudercopiensia typis excusa, quae videntur spectare ad crimen laesae Majestatis, iis praecipue violatis, quae ex placitis Suecanae legis soli Regi competunt et Ser. R. Mtas sibi et posteris cogitet usurpare et tueri, eiusque generis Regalia succedentibus Regibus ita prorsus relinquere, quemadmodum ea ex maioribus Suae Ser. Mti tradita sunt et nuncupata, cuius dignitatis tuendae gfatia subditi secundum leges Sueticas et concepta iuramenta atque suffragia obnoxii sunt et obligati. Debent igitur praedicti legati summa prudentia et studio eo sententiae Ill. Principem perducere, ut prorsus velit antiquata quaecunque in conventu Sudercopensi contra anteactam ordinationem decreta esse consciverit et statutis prius a Rege datis adhaereat et acquiescat et habeantur illi ordines ac officia, quae in iis constituti sunt, debito in vigore. Vectigalia Regni a camerae praefectis aliisque in eam rem ordinatis