Offerunt sese vicissim amplissimo senatui et ordinibus Regni Poloniae M. D. Lithuaniae ad studia et officia ut sunt et fuerunt semper propensissimi, obnixe rogantes, ut eos sibi habeant de meliori nota commendatos et responsum hoc pro ratione temporis boni consulant, quod non laedendi vel invehendi, sed defendendi sese causa ipsis omnino fuit necessarium. Quod superest, Ill. Princeps simul ac senatus M. D. Legatis navigationem placidam vento secundo et felicissimum reditum ad suos comprecantur. 4. Mandata Ser. Principis D. Sigismundi, Suecorum... nec non Poloniae Regis etc. ad Ill. Principem Carolum exposita per Ericum Brahe Comitem in Wisingzburg, Baronem in Lindholm et Arvidum Gustavi in Boxhoim, Stockholmiae 3 octobris anno 1596. Si eorum recordamur, quae proximo die Saturni de punctis et articulis in instructione (legatorum Ser. Regis) contentis propositae sunt, hoc quidem praecipuum fuit, quod nimirum 111. Princeps satis in mentem revocare poterit, quam frequenter S. R. Mtas post transactam coronationem tam per internuntios, quam per literas cum Celsitudine Eius agi curaverit, quibus rationibus Regni sui haereditarii Suetiae gubernatio in Suae Mtis absentia institueretur, quemadmodum ea etiam quaestio inter Regem senatumque Regni (diu multumque) sit disceptata, unde tandem eo res deducta est, ut forma quaedam gubernationis ab ipsa R. Mte subscripta et consignata sit, quae postea Ill. Principi sicut et senatoribus ipsis exhibita fuit. Quanquam vero Ser. Rex et statim et deinceps non secus cogitare potuit, quam ut dicta ordinatio ita esset composita, ut nihil in ipsa desideraretur, quod aliis salva Mte a se permitti posset et ad Regni emolumentum ac salutem spectaret, quapropter oportuisset Ill. Principem ea optime contentum fuisse, sed tamen cognoverat S. R. Mtas partim ex Celsitudinis Ipsius legatis, partim ex literis diversis temporibus datis, non solum non illi plenipotentiae acquiescere Celsitudinem Eius, sed etiam pleniorem potestatem postuiare; 1) quam cum ipsi Ser. Rex non absque evidenti Suae Mtis Regiique nominis elevatione ac detrimento permittere potuit, ideo R. Mtas se hoc facere non posse decenter excusavit2), fra- 1). Por. list: Literae D. Caroli, quibus postulat a S. R. Mte sibi novam plenipotentiam transmitti, ut titulo gubernatoris gaudeat, Anno 1594 die 17 septembris Stockholmiae datae, wydrukowany w wydanem z polecenia Zygmunta III piśmie: Ausa III. Principis Domini Caroli Sudermanniae Ducis adversus Ser... Sigismundum III. Dantisci 1598. Karta 77—78. 2). Por. odpowiedź na wyżej cytowany list, z daty Krakow 23 maja 1595 r., wydrukowany w tej samej broszurze karta 78 b — 79 a. Dyaryusz sejmu warsz. r. 1597. 14