ribus adaugeri debere omnia pacta testantur. Huic trutinae acta transacta subjiciantur, rationem reddere Dux et senatus non recusant Regi mitissimo atque clementi, aliorum delatione non abalienato. Liceat Suecis legibus et privilegiis magno suo maiorumque suorum merito partis inhaerere ac impune frui; quae S. R. Mtas iuravit, omnino salva fore, speratur omnino ac obnixe petitur; tum quoque qua patientia Rex Macedoniae causam privatam recognovit, eadem clementia Ser. Rex causam Regni vetustissimi et nunc haereditarii in solio paterno, uti confidimusexaminet; nec enim ita aurem unam accusatoribus patefecit, ne non aliam illis servet calumniis impollutam, status vicissim et ordines Regni Poloniae M. D. Lithuaniae in omnes gentes, praesertim in hanc, quae sub unius Regis imperio, societate quadam cum ipsis coniuncta videtur, ea fore antiquitatc sibi pollicentur, ut non solum omni suspicione imposterum supersedeant, verum etiam ipsimet innocentiam Suecorum aliis testatam reddant: sin secus, quod non sperant, proprii fortassis alicuius sperati commodi causa, aut etiam favoris, nulla habita innocentiae suae ratione, non carebit periculo, cum malum alienum vicino plerumque noceat. Florens quidem est Regnum Poloniae, ac ut semper floreat gratum est, extant vicissim monumenta ac vestigia fixa, Regnum hoc floruisse, quod licet iam belli diuturnitate sit attritum, neque mirum: quodnam Regnum aut Rpca totos 36 annos proprio aere, proprio milite bellum gerit et non atteritur? ut facile videatur iam quicquid posse obtrudi, tamen sibi persuadeant dicti ordines, quemadmodum rapido flumine erumpente et casu grandioris arboris succisae, quae in vicinia sunt, in damnum una rapiuntur, ita quoque occasus sive mutatio perexigua veteris status et gubernationis potentiorum Regnorum alios secum trahet in exitium. Quamobrem obtestantur Princeps et senatus Inclyti Regni Poloniae status et ordines, ut authoritatem, qua apud S. R. Mtem pollent, quo excusationi huic locus sit, interponant, opesque suas, fortunas et quae aiia ipsis sunt chariora non ad evertendas leges et privilegia, sed ad ea conservanda impendant, quo nullum firmius robur ad firmanda sceptra Regiamque gemini Regni dignitatem diuturnam retinendam et augendam inveniri potest, nec gente Polona quicquam dignius, libertatis enim vindices et privilegiorum assertores summa cum laude semper habiti sunt; idcirco minime metuendum est, eos id aliis velle obtrusum iri, quod ipsimet eodem loco, quo Sueci constituti iniquum esse duxerint. Magni, ut par est, Sueci faciunt Polonos, Regis autem Mtem vitae et fortunarum suarum periculo, si necesse fuerit, cum ipsis constanter defendent, atque una cum Polonis Regio iuramento innixi, in fide et oboedientia erga Regem perpetuo sunt perseveraturi, neque per illos stabit, quin pristina servetur inter haec duo Regna concordia, salvo iure utriusque.