norifica semper fuit et est utrique Regno amicitia, Poloniae hactenus plerumque quaestuosa, Sueciae vero gratissima, praesertim nunc, quod uni Domino duo clarissima Regna obediant: quo nomine etiam, M. D. Legati uberius testantur, non tantum sese, verum etiam universos amplissimi Regni Poloniae et M. D. Lithaniae ordines S. R. Mti omnino esse devotos. Ad comparationem corporis humani cum Regno quod attinet, ea est ratio capitis in corpore, quae dignitas Regis in Regno, apta quidem ac valde concinna similitudo et magnae eruditionis argumentum, imitatione Menenii Agrippae apud Livium: attamen Suecis, Regum suorum semper amantissimis, minime inculcandum erat. Nam de statuum Regni Poloniae in S. R. Mtem observantia nemo quaestionem movit, quam non necessitate, sed voluntate in Regnum Poloniae accersiverunt: illos fama ad eius eiectionem pellexit, Suecos vero ius sanquinis haereditarium, cum virtute coniunctum, Regi devincit; illi, quod libera voluntate ipsum Regem susceperint, singularem propensionem et gratitudinem in maternum genus Regium testatati sunt: at Suecos promptitudine et amore in Regem Regiamque familiam, quis unquam ulli dixerit esse secundos, qui summam rerum Regni vetustissimi, quod suffragiis cesserat, perpetuo iure haereditatis Regali propagini masculae consignarunt, nuiia alias legum vel privilegiorum Regni antiquatione facta. Fatendum quidem est, nihil magis naturae consentaneum esse, quam corpus cum omnibus membris ac universa compage a capite gubernari: idque Regi in Regno iure competere, ea tamen conditione, ne membrorum, quibus parendum est, officia confundantur, nec praeter leges quicquam, habita denique ratione, si Rex, qui rerum potitur, intra vel extra Regnum fuerit costitutus. Quaeruntur Domini Legati de conventu Sudercopiae habito, de quo cum in Polonia percrebuisset, non praeterire potuisse status et ordines Regni Poloniae et M. D. Lithuaniae, quin de tota ea re, quae in eodem conventu et quomodo acta fuerit, quae non solum Regni huius clarissimi statum, sed et dignitatem S. R. Mtis laederet et afficeret, diligenter cognoscerent, nam nihil quod ad statum Regni istius neque ad veteres usitatasque in Suecia leges instituta quicquam hoc tempore desiderari potuisse, iilis visum est. Prospexerat etenim S. R. Mtas hinc profectura, ut desiderata pax Regno huic suo paterno Sueciae ab haereditario hoste Moscho constitueretur, domestica etiam ita ordinata reliquerat, ut hoc tempore nihil perturbationis, nihil detrimenti metui merito debuisse videretur: quamobrem praeter omnem spem acciderit, cum ipsius R. Mtis, tum et omnium Regni Poloniae et M. D. Lithuaniae Ordinum, ut nulla urgente necessitate publica (uti quidem ex ipsis eius conventus actis constat) is conventus Sudercopiae haberertur. Itaque omnibus arti-