ordinibus, a quibus praesentis legationis munus non gravate obeundurn suscepimus, nos summa fide et diligentia mandata eorum obivisse comprobare responso possimus authentico, ab Ill. Celsitudine Vra ac Dominationibus Vris amice ac fraterne in manus nostras consignato. 3. Responsum Ill. Principis Caroli... Sudermanniae etc. Ducis, simul ac Regni Sveciae senatorum ad ea, quae nomine... senatorum et ordinum Regni Poloniae M. D. Lithuaniae Stanislaus Dzyalinski, Stanislaus Czykowski et Nicolaus Sapieha in Suecia legati tam verbo quam scriptis protulerint, actum Stockholmiae 23 Octobris Anno MDXCVI. Ill. Princeps etc. etc. nec non Ill. D. Senatores Regni Sueciae pro salutatione et studiorum oblatione gratias agunt maximas, offerentes sese vicissim Senatui et Ordinibus Regni Poloniae, M. D. Lithuaniae, ad benigna mutua atque fraterna ofticia, quibus gratum fuerit, Regnum Poloniae cum hoc Regno sub uno Rege, cuius Imperium venerantur, non tantum agnoscunt, omnis felicitatis incrementis augeri. Inter caetera admiranda Dei praepotentis in orbe terrarum opera vix quicquam magis mirum videri potest, quam vinculum seu series, qua homines mortales a mundi primordio gubernari et societatem eorundem rite conservari compertum sit; modo etsi longe differenti, plerumque etiam confuso, attamen hactenus interitus in universum inexperte (sic): alibi scilicet unum, alibi pauciores, nobiliores et sapientiores, nonnullibi plures, aliquando multitudinem praeesse constat. Et nihilo secius in tanta hominum et nationum varietate et gubernandi inaequalitate imperia subsistere, nec non usque ad finem mundi duratnra esse, nemo non sapiens admiretur; ac singulari Dei bonitate evenire, non fateatur, idque potissimum, quo omnia imperia omnium gentium tendere videri volunt, ut Deus rerum conditor celebretur, iustitia sarta tectaque conservetur. Primum tamen et praestatissimum inter tam diversas gubernationis formas semper habitum est unius, adhibito tamen prudentum consilio, imperium, id enim ab uno Rege, sicut corpus humanum cum tota compage abs uno capite, rectius regitur, ut Ill. D. Legati prudenter in initio orationis suae adduxerunt. Commemorantes pristinam amicitiam inter haec duo Regna, Sueciam et Poloniam, longa annorum et Regum serie, videlicet Erici XIII, Caroli Canuti, Gustavi, Johannnis III, Sueciae Regum bonae memoriae, cum Ladislao Rege Poloniae, Alexandro Duce Lithuaniae, Casimiro Magno, Sigismundo Primo et Secundo, Poloniae Regibus laudabilis recordationis; tum quoque potissimum non ita pridem longe augustiorem atque arctissimam, Sigismundo Sueciae Principe in Regem Poloniae liberis sufrragiis spontaneaque voluntate electo, ho-